112And. Matthioli Comm.eerus, Halimum eam esse plantam uuas ferentem, quàm uulgò Ribem uocant. Sed cùm huius folia non respondeantHalimi uires oleaginis, sed potius uitigineis, cum planè hallucinatum esse constat. Halimi meminit Galenus lib. VI. simpliciumex Gleno.medicamentorum, sic inquiens. Halimum, haec planta frutex est plurimo in Cilicia praecipuè prouentu, ubi& ger-mina eius recentia esitant,& reponunt quoque in posterum futura usui. Semen pariter,& lac planta ipsa generatestque gustus salsi,& subadstringentis. Ex quibus omnibus palàm est, ipsam esse dißimilarem. Maior autem parseiussubstantiae calida est temperate, cum humiditate inconfecta,& leuiter flatuosa. Quae planta Graecè ἄλιμος, La-Nomina.tinè similiter Halimus dicitur: Arabicè, Molochia: Italicè; Halimo.PALIVRVS.Pαλιουρος.CAP. CIIII.PALIVRVS frutex cognoscitur, aculeatus, durus: cuius semen, pingue,& fuliginosum inue-nitur. Quod potum tussi opitulatur, uesicae calculos comminuit, serpentium ictibus aduersatur.Folia& radix astrictoriam uim habent: quorum decoctum potu aluum sistit, urinam trahit, contrauenena,& serpentium morsus auxiliatur. Radix recentia tubercula, tumoresque omnes discutit,trita,& imposita.Paliuri consi-ADEO inter se in quibusdam plantarum historijs discrepant scriptores, ut persaepe eorum mentes maximè per-deratio.turbent, qui rerum ueritatem indagare Student. Id autem discriminis nimirum euenit de Paliuro. Nam quae huiuscestirpis à Dioscoride traditur historia, omnino differt ab ea, quam diuersis generibus protulit Theophrastus. Haec au-tem non conuenit cum ea, quam memoriae prodidit Agathocles: neque huic illa correspondet, cuius Plutarchus estauctor:& haec à praedictis omnibus prorsus dissentire uidetur. Paliurus Dioscoridis(ut ab eo primùm exordiar) est 20frutex spinosus, durus, omnibus notus: cui semen pingue,& fuliginosum. Paucis eius historiam perstrinxit Diosco-rides, nulla habita de folijs mentione, quòd superuacaneum existimauerit pluribus agere de Paliuro, utpote plantaapud suas regiones notißima. quòd nobis est impedimento, quõ minus ueram Paliurum, de qua ipse intellexit, co-gnoscere ualeamus. Theophrasto deinde lib. III. cap. xvii. de plantarum historia plura sunt Paliuri genera, queomnia in siliquis semina terna, aut quaterna proferunt, lentorem præ se ferentia, ut lini semen. Amat nascilocis ari-dis, quemadmodum& rubus, nec minus quoque dilutis. Caeterum ab hac non parum differre uidetur& illa, cuiusidem meminit inferius libro,& capite quarto: siquidem hanc plurimam nasci testatur in Apbrica folijs ei, quae inGraecia nascitur, non absimilem. Quae quanuis folio Graecam aemuletur; fructu tamen diuerso prouenit, ut quinonla-tus, neque solliculari specie; sed rotundus, ruberque sit, cedri fructibus magnitudine similis: cui& nucleus inest acino-rum punici modo, qui non manditur. Fructus uerò per se iucundus habetur, atque si quis unum infundat, tum ipsum sua-uiorem, tum uinum suauius reddi aiunt. Ex quo aliquando mihi per-AGRIFOLIVMVoussuasi, eum non longè aberrare, qui dixerit, hanc illam esse stirpem,stichbarquam nos AGRIFOLIVM dicimus, quòd folijs sit undique acu-Agrifolium.leatis loto maioribus, fructu cedri, rotundo, rubro, Ikleum intihabente, iucundo,& gustui non ingrato: non tamen, quòd procerto hoc asserere uelim, quòd haec propria sit Aphricae plantased quòd aliquando his notis persuasus putauerim, Paliurum hancaut Agrifolium esse, aut omnino arborem sibi similem. Plinius exTheophrasto hanc ipsam literis mandauit lib. XIII. cap. XXVII.Sed cum de uiribus eius dissereret lib. XXIIII. eam recensuit, quam 40& Dioscorides. Nullam ego arborem hactenus reperi, quae Pa-liuro Aphricanae similitudine respondeat, praeter Agrifolium, utdixi. Non dico Aquifolium: nam(ut Plinius refert lib. XXVII.cap. VIII.) Aquifolium ea est in Italia arbor, quam TheophrastusCrateogona uocat, omnibus fere notis mespilo similis. Illa uero,quam Agrifolium appellamus, constat folijs perpetuis, lauri, latio-ribus tamen, subpinguibus,& per ambitum aculeatis: cortice ui-ridi: ramis lentis, ac flexilibus. Fructus ei rotundus, lucidus, ruber,ruscum& cedrum baccis aemulans. Huius radicum cortice incolaeuiscum parant, quo etiam modo ex uiburno conficiunt. Hanc non 50desunt, qui uelint eam esse stirpem, quam Theophrastus Agriam,siue Ariam appellat, sempiternae frondis arborem, inter robur,&ilicem mediam. Verum ut ad nostrum institutum redeamus, Aga-thocles Paliurum omnino ab illis differentem tradit: quippe quo-Aniam assurgat in Alexandria(ut ipse inquit) ad pinus, ulmique proceritatem, ramis frequentibus,& aculeatis: folio uiridi, rotun-do, tenui. Haec bifera est, nam tam uere, quàm autumno fructumprofert, oliuae phauliae uocatae magnitudine. Crudus manditur is acuirens: ubi uerò exaruit, in farinam molitur, atque ea ita estur nullo liquore subacta. Aliud Paliuri genus in monte Coccygio nasciprodit Plutarchus ex Ctesiphontis authoritate libro arboribus di-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
112
JPEG-Download
verfügbare Breiten