Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
114
JPEG-Download
 

And. Matthioli Comm.114Acuta spina, ratur, rem institutam aggredior. Dioscorides acutam spinam arborem esse pyrastro similem scribit, minorem tamen,non est offic. magisque aculeatam, fructumque gerere mytissimilitudine, plenum, fragilem, rubentem,& intus nucleum, cuiradi-Berberis, siueces subsint multifidae, altaeque descendentes. Ex quo palàm est, ipsum non alias acutae spinae notas expreßisse, quàmCrespinus.proceritatis, craßitudinisque, stipitis, ramorum, radicum, ac fructuum, omissa foliorum, florum,& corticis bisto-ria. Quae omnia ipse accuratè perpendens, in primis Crespinum omnibus notis pyrastro reclamantem comperio, cuitamen prorsus adstipulari acutam spinam Dioscorides est auctor. siquidem syluestris pyrus, quemadmodum ex oxpa-cantha, simplex è solo prosilit, atque unico duntaxat caudice attollitur, ac inde tam in longum latumque crescit, utad communem arborum proceritatem assurgat. Crespinus uerò, cuius sanè innumerae mihi prae oculis quotidie seseofferunt plantae, nullum ab radicibus mittit caudicem, sed pluribus, ac diuersis aculeatis stolonibus fruticat, qui uir-garum modo in altum se attollunt, nec unquam arborescunt, nisi rarò,& longo temporis tractu: quippe qui omnum 10maiores habentur, pollicarem craßitudinem rarißime excedunt, nisi aetate longa incrementum susceperint. quinerara inueniuntur eius uirgulta, quae hominis longitudinem aequent. Ad haec pyraster cortice constat aspero, squa-moso, inaequali, crasso, colore in nigrorufiscente. Crespinus uerò cortice uestitur albo, laeui,& admodum tenui:quo fit ut non adeò leuiter ferro, uel lapide tangi poßit, quin statim cortex frangatur,& crocea ligni materies de-tegatur. Praeterea pyraster prunorum modo aculeata conspicitur, aculeis singulis ex eodem loco erumpentibus,licet rami frequentißimis horreant spinis, ijsque nigris, ualidis, candidi rhamni modo muchonatis. At crespinus ter-nis per interualla armatur aculeis, simul ex uno, eodemque puncto prodeuntibus, adeò ut trifurcato ordine prodeant,duobus scilicet utrinque se pandentibus, tertio uerò medium occupante, albis, planis, non quidem rotundis, fragili-bus,& admodum pungentibus. Illud insuper discriminis addam, acutam spinam fructum afferre myrti magnitudi-ne. Crespinunt uerò racematim in uuae modum, cuius oblongi acini tritico paulò maiores, uiuidi, ac rubentes, ele-desganterque racemis adnexi, puniceos acinos quadantenus repraesentant: quanquam minores, oblongiores, acidiores& colore etiam multò uiuaciores habeantur. Crespini deinde folia minimè pyrastrum referunt, sed potius punicammalum, quamus latiora, nec adeò in mueronem desinentia, perambitum spinis tenuißimis, frequentißimque horri-da. Radices etiam, quae profectò aequè flauae sunt, ac si eroco essent infectae, etsi plures sint, atque exiles; nihilo-minus altè non descendunt, ueluti acutae spinae, sed in latus summo cespite uagantur. Plos denique pyrastro admodumrefragatur: nanque melinus ex racemo uuae simili erumpit, sui fruticis interno colore, à quo dum explicatur, atqdehiscit, perquàm suauem spirat odorem. Quibus euidentißime colligi potest,& oxyacantham Graecis,& berbe-rim Arabibus non esse crespinum, cuius communis est usus apud medicos,& seplasiarios. Sed praeter haec illudetiam certò credendum est, quòd si Dioscorides per acutam spinam crespinum intellexisset, nunquam silentio dißi-mulasset folia mirabili opere per ambitum aculeata: neque fructum, quem ramis pendulum gerit, acinis inter se keracematim cohaerentibus, myrti baccis aßimilasset: nec scriptum reliquisset, radices in profundum agi: nec deniqueflauum earum colorem unquam reticuisset, quo insigniter natura infectae sunt. Non praetermisset etiam spinarumhistoriam, utpote quae ternae suis uirgis innascantur, à pede ad uerticem: non corticis candorem, non tenuitatem:non item, quòd sepius sine caudice, uarijs ueluti stolomibus fruticet: non denique ipsam pyrastro prorsus similemLegitima o- reddidisset, a qua profectò non minus dißidet, quàm quercus ab olea. Caeterum si modo dicendum est, Oxvacan-xyacantha.tham nasci in Italia, eam equidem aculeatam arborem esse crediderim, stipite, cortice, ramis, floribus, proceritate,ac ligni materie planè pyrastrum referentem, quam in Hetruria rura nostra Senensia Bagia uulgò nominant, Ana-nienses,& caeteri Tridentinarum uallium incolae quidam Amperlo, quidum uerò Pan d'orso uernaculis nominibusuocant,& Goritienses Barazzo bianco uulgari sermone appellant: quippe quae omnibus notis, ac lineis acutam spi-nam referat. Primum enim haec manifesto indicio esse possunt, arboris scilicet stipes, rami in qualibet parte aci- 40tißimis, firmisque aculeis armati, ligni materies, subscaber aquamosusque cortex, ueluti pyrastro. Tum ita esse com-probant radices in profundum descendentes,& fructus, quem fert myrti craßitudine, uisu iucundus, rubescens, ple-nus, fractu facilis, ori subausterus, in quo modò unus, modõ plures concluduntur nuclei. Flos etiam, quem album edit,pyrastro admodum adstipulatur: quippe quòd sit illi haud quaquam absimilis. Porrò folia duntaxat à pyrastro dis-sidere uidentur: nam dissecta sunt apij modo, paululumque longiora. Verùm mihi quidem illud non uidetur ob multarationes aliqua ex parte nostrae repugnare sententiae: conuenientias enim pluribus ex partibus peti certum est, nonautem ex paucioribus. Quali ergo acuta spina uireat fronde, hic non explicauit Dioscorides; sed tantùm dixit, eamesse arborem pyrastro similem: quòd magis ad stipitis, ramorum, corticis, florum delineationem,& ligni materiemrespiceret, quàm ad folia, quae nihilominus laciniata constant apij modo: tametsi hoc in loco id adnotare praetermise-rit Dioscorides. Hoc autem probatur manifesto ipsius Dioscaridis, ac etiam Theophrasti testimonio. Nam Dioscori= 50des, cum de mespilo ageret, duo mespilorum genera constituit,& relicta in capitis calce uulgata, quae frequens,&communis uisitur in Italia, illam in primis descripsit, quae Neapoli nostra tempestate uulgo Azarolo uocatur,&ueteribus aronia dicta est, sic inquiens. Μέσπιλον τὸ δένθρον, ὀαρενὼοις ἀραυνια κα λεῖται, ἐκανδες ὐσιν.ομοιον τοῖς φύλλοις ὀξυακανη. καρπὸν φέρου μίκρῷ μόλοφομυον, κδύν. id est, uerbum ex uerbo. Mespilusarbor, quae à nonnullis aronia uocatur, spinosa est, similis folijs oxyacanthae: fructum ferens exiguo malo similem,suauem. Quibus autem folijs constet illa mespilus Azarola uocata, Theophrastus lib. III. cap. XII. demonstraut hisuerbis. Huius folia dissecta sunt, extremitateque apio similia. Ita fit, ut concludamus oporteat, si mespilus aronia foliooxyacanthae prouenit, eoque scisso(ut Theophrastus prodidit) apij instar, hanc spinosam arborem Bagia vulgo di-ctam, esse procul dubio acutam spinam. quandoquidem eius folia in modum apij dissecta sunt, mespili aronie modo.Theophrastus lib. VI. cap. ultimo de historia plantarum scribit, oxyacanthae fructum fuisse antiquis in corporarum usuQuod etiam non paruo est argumento, illam legitimam esse oxyacantham, quam in medium attulimus. Quandoquidem