And. Matthioli Comm.122fluentes capillos retinet. Nam quicquid ad radices eorum praui humoris sederit, id omne absumit: tum meatus, quibusinfixi sunt, contrahit,& constringit adstrictione. Caeterum alopecias,& ophthalmias siue lippitudines, sanare nonpotest, utpote magis discussionias uires, quàm quae Ladano insunt, poscentes, quippe proueniunt hae ex prauis succis,lentis, craßisque, quos secantia, ac digerentia medicamenta potißimum euocant, atque euacuant. Caeterùm tenuiumdartium sint facultatis oportet,& minimè astringentis: non tamen usque adeò tenuium partium,& desiccatoriae, uxnimio plus desiccent, unaque cum collectis inibi succis praeter naturalem, naturalem quoque humiditatem incrementa bilissuppeditantem absumant. nam sic non tantùm alopecia liberabunt, sed& caluiciem afferent. Sed haec ad curandirationem pertinent. Arbuscula, quae Graecè Audov, Latinè similiter Ledum nominatur, Arabicè Chasus. QuodNomina.uerò Addoevor Graeci, Latini item Ladanum uocant: Mauritani, Ieden, siue Laden: Itali, Laudano,& Odano:Hispani, Xara.CAP. CXI.E Bevos. EBENVS.EBENVS optima habetur Ethiopica,& nigra, nullos habens uenarum discursus, factitij cor-nus laeuore: cùm frangitur, densa apparet, mordens gustu, atque astringens. Suffitur iucundo o-dore supra carbones, sine sumi taedio. Recens autem ad ignem prolata, ob pinguitudinem accen-ditur,& trita ad cotem rufescit. Altera est Indica, internatis sequentis candidantibus,& modicèsuluis, item frequentibus maculis. caeterùm prior bonitate antecedit. Apud quosdam sesaminaaut spinea ligna consimilia pro ebeno uaeneunt: Quod discernitur ex eo, quòd fungosa sunt,& inpurpureas assulas resoluuntur, nihil mordacitatis in gustu, nec redolentiae in suffitu praeserentia. 20Caliginem oculorum absterget: ad ueteres destellationes, pustutasque mirum in modum pollet: siquispiam facta ex eo colicula collyrijs utatur, melius proficiet. Ad oculorum medicamenta efficaxest, si scobes, ramentaue uino Chio die, noctuque macerata, in collyria digerantur. Nonnulli prae-terita ipsa excolant. reliquaque eundem in modum peragunt. Alij pro uino aqua utuntur. Vriturin fictili nouo, donec in carbones redigatur. Lauatur plumbi usti modo,& ita ficcis, scabrisque lipopitudinibus conducit.Ebeni consi CREDIDIT Theophrastus in India tantum nasci Ehenum libro 1111. cap. v. de historia plantarum, ubi sicderatio.habet. Ebenus quoque eius regionis uernacula est. Huius duo genera constant: alterum materie laudatum, pulchrumque:alterum uile,& uttiatum. Rarum, quod praestantius: reliquum permultum habetur. Colorem commendatum, non 70recondita, sed statim sua natura capescit. haec Theophrastus. Quod etiam sensisse uidetur Virgilius in Georgicis li-bro 11. ita canens.Sola India nigrumFert ebenum, solis est thurea uirga Sabaeis.Plinius etiam lib. xii. cap. IIII. Ebenum nusquam alibi, quàm in India nasei scriptum reliquit: nec eam tamen In-diam uniuersam mittere, sed exigua sui parte gigni, praeter quoddam fruticosi genus cytisi modo, in tota India dispensum.Herodotus uerò(eodem auctore) Ebenum Aethiopiam solam ferre intellexisse uidetur: quippe qui de Indica nullamfecerit mentionem. Veruntamen ex hoc Dioscoridis capite palàm est, nasci Ebenum in ambabus his regionibus. Indiquidem non nisi ex ebeno Deorum simulacra fingunt, regesque ex eo tantum sceptrum sumunt. Item pocula, eraterasqueex ebeno factitant, quòd sanè credant contra maleficia efficacißimum esse,& quicquid ueneficij fuerit, tactu eius a- 40uerti. Itaque nihil mirum, si quod peregrinum in Italiam importatur, summo sit in pretio, cum etiam ab ipsis, quibusprouenit, maximo honore habeatur. Ebenum ex India Romae primùm magnus Pompeius Mithridatico triumpho-stendit, cuius materies densißima omnium constat. Quofit, ut quanuis multis annis exarescat, non fluitet in aquissed tota mergatur. Ebeni siccatos truncos maximè hac aetate nouit Italia: nanque innumeri uisuntur in eorum offici-nis, qui pectines conficiunt ad explicandos, aptandosque capillos: itemque apud illos, qui globulos funiculo traijcien-dos ad mulierum preces numerandas forno in orbiculos expoliunt. Ebeniuires scripsit Plinius lib. XXIIII. cap.XI. his uerbis. Non omittam propter àculum ebenum. Scobem eius oculis unicè mederi dicunt: lignoque ad cotemtrito cum passo caliginem discutit, ex aqua uerò& radice alburgines oculorum. Item tußim parimodo cum melleEbeni uires ac dracunculi adiecta radice. Ebenum medici& inter erodentia assumunt. Eheni meminit Galenus lib. v. 1. simp.ex Galeno.med. sic inquiens. Ebenus ex ijs lignis est, quae trita cum aqua in succum soluuntur, ut lapidum nonnulli. Vis ei inest ex-calfaciendi, extergendi,& tenuium partium. Quamobren quae pupillas offuscant, ex tergere creditur: miscetur alijs remedijs ocularibus, quae ad ulcera uetera, fluxiones,& ballas, siue pustulas accommoda sunt. hactenus Galenus. SuntGuaiaci con-qui lignum ex Indijs petitum, quod quidam GVALACVM, nonnulli Guaiacanum, plerique uerò Lignum sanctum ap-sideratio.pellant, cuius aduersus Gallicam luem praecipuus est usus, ebenigenus esse crediderint. Quod quidem nec asserere,nec negare ausim: quandoquidem nusquam inuenerim apud quenquam tum ueterum, tum recentiorum scriptorum,quas frondes, quos flores, quusque fructus proferat ebenus: Illud tamen omnibus perspicuum est, Guaiacum nihil, nihilsumma nigritia, ab ebeno dißidere, quae in hoc summo splendore nigricat, in illo albescit: caeteris uerò qualitatibus idmaximè cum ebeno certat. Tria ad nos Guaiaci genera afferuntur, ut in suis Epistolis doctißimè annotauit Manar-dus Ferrariensis: quod& nobis iandiu planè compertum est, cum haec omnia saepius nobis prae manibus fuerint. Pri-mum itaque genus craßiori, uegetiorique mole constat, quo respecto materies apparet interiore parte nigra, exterioreuerò subpallida,& ueluti perplexis lineis quibusdam ad fuscum tendentibus per longum intersecta. Alterum caudice
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
122
JPEG-Download
verfügbare Breiten