And. Matthioli Comm.126Rosae diuersis partibus constant. quo fit, ut pro diuersio tam internis, quàm externis particulis, diuersum quoque tem-peramentum sibi asciscant. Primum itaque terrestribus,& aqueis partibus, quae tamen in ipsis mediocriter se habent,substantiam,& adstrictoriam facultatem acceptas referunt. Ab aëreis uerò& subdulcem,& odoratum saporemassumunt. Ex his demum, quae ignis naturam sequuntur, amarorem concipiunt, ac etiam coloris rubedinem, qua sci-licet rubicundae spectantur. quo fit, ut plus insit caloris puniceis, quàm subrubentibus. In recentibus adstrictionipraestat amaritudo, in siccis uerò minimè: eaque propter compertum est, earum deijciendae alui facultatem, quampriores Graeci non animaduerterunt, tantùm ex amaritudine prouenire, cùn recentes aluum subducant, siccae ueròRosarum fuc nequaquam. Succus medicamentis componendis expetitus, praestantior e puniceis elucitur, item ex subrutilis, ue-cus,& dilutù. rùm huic infirmior facultas. Bilutum Graecis ἀπὸρεγμα, équorhodopharmacum aluum in noxiè deijsiens con-ficiunt, plerunque ex subrubescentium maceratis aqua folijs paratur: etsi hac in re ijs Damascenae Hetruscis uocate lelongè praestent: quippe ex earum uicenis deuoratis folijs factilè quidem,& citra noxam subducitur aluus. Rosarumsuccus reserat, discutit, abstergit,& deijcit: quapropter& bilem trahit,& sanguinem biliosum expurgat. Idemfelle suffusis,& uentriculi, iocinerisque obstructionibus opem mirificè præstat. Cor item Htem H rroborat, eiusque palpi-tationi salutare est remedium: nam illos deijcit humores, qui cordi officiunt. Facit& ad biliosas febres, cuiusmodisunt cuiusuis generis tertianae. Ad haec rosarum dilutum, ex quo conficitur rhodopharmacum, quod pharmacopoleSirupum rosatum solutiuum appellant, in eorum medicamentorum genere recentiores medici recensent, quae quoniamabsque aliqua noxa aluum subducant, suo more Benedicta nuncupant. Albicantes deinde rosae(Damascenas ta-men exceptas uelim) non alium in medicina sibi uendicant usum, quàm ut ex se aquam stillent: siquidem ijs deiecto-ria uis, qua pollent puniceae, ac subrutilae, multò infirmior inest. Quamobrem uidetur Manardus Ferrariensis,uir alioqui doctißimus, immeritò id Nesui uitio uertisse. Nam albae, quas Damascenas appellamus, etsi maiore deij- 20ciendi ui cæteris praestent; credendum tamen est, de his non intellexisse Mesuem, quòd eas illi facilè incognitas fuis-se existimem; uerum de ijs albis tantùm, quibus paßim roseta florent. Cuius rei illud maximo argumento esse potest,quòd Damascenae Hetruscis uocatae nuper in Italia florere ceeperint, quò dque eas ueteribus cognitas fuisse(quodfciam) memoriae prodiderit nemo: ni fortasse eas credamus esse, quae Pluio spincolae appellantur. Sanè rosae ma-gnificandae sunt, summoque in pretio habendae, non modò quòd uiridarijs,& hortis sint ornamento, ac aspectu per-quam iucundo; sed etiam quod in praeclarißimis medicamentis conueniant, quibus humanae uitae succurritur.quamuestres maiore adstringendi facultate sunt praeditae, quàm satiuae, sed minori fragrantia redolent, atque deijciendealui ne tantillum quidem facultatis retinent. Idcirco Theophrastus libro,& cap. VI. de historia plantarum: syl-uestres, inquit, rosae domesticis asperiores tum uirgis, tum folijs constant: florem praeterea ferunt, quo ab illis odore,colore, atque magnitudine superantur. haec Theophrastus. Caeterùm quaedam etiam rosae nascuntur in Italia, quae aureo 30Rosarum ge- colore fulgent, sed odore sunt admodum ingrato, atque insuaui. Rosarum differentias long a historia prosequitur Plineraex Plin. nius libro XXI. cap. quarto, ubisie inquit. Contrà rose genera nostrificere celeberrima, Prænestinam,& Cam-panam. Addidere alij Milesiam, cuius sit ardentißimus colos, non excedentis duodena folia. Proximam ei Trachi-niam, minus rubentem. Mox Alabandicam uiliorem, albicantibus folijs. Vtilißimam uerò plurimis, sed minutißimisspineolam. Differunt enim multitudine foliorum, asperitate, laeuore, colore, odore. Paucißima quina folia, ac deindenumerosiora. Cùm sit genus eius, quam centifoliam uocant, quae est in Campania Italiae, Graeciae uerò circa Philip-pos, sed ibi non suae terrae prouentu. Pangae us naenque mons in uicino fert, numerosis folijs, ac paruis: inde accolae träs-ferentes conserunt. ipsaque plantatione proficiunt, non autem talis odoratißima est, nec cui latißimum, maximumque fo-tium: breuiterque indicium est odoris scabritia corticis, Cyrenis odoratißima est: ideoque ibi unguentum pulcherrimum.Carthagine Hispaniae hyeme tota praecox. Refert& caeli temperies: quibusdam enim annis minorata proue- 40nit. Praeterea locis siccis, quàm humidis, omnis est odoratior. Seri nec pinguibus uult, nec argillosis locis, neeri-guis, contenta raris, proprieque ruderatum agrum amat. Praecox Campana, sera Milesia, nouißimè tamen definitPraenestina. Rosa ex spina nascitur. Germinat primo inclusa granoso cortice, quo mox intumescente,& in uiridesalabastros fastigiato, paulatim rubescens dehiscit, ac sese pandit, in calycis medio sui stantis complexa luteos apices.Partes in ro- hactenus Plinius. Partes in Rosa sex antiqui adnotarunt, quae omnes sunt& scitu dignae,& in medicina uilles;sa, earumque etsi pauci habeantur seplasiarij, qui separatim eas reponant. Primùm quidem duae partes inueniuntur in foliis: quarumuires.altera est, ubi calyci folia inseruntur, unguium modo albitans, ob idque rosarum ungues hae extremitates appellantur:altera uerò foliorum reliquum. His aliae duae succedunt, in ijs flosculis, qui uelutiminuta semina tenuißimis capillisannexi flauescunt in rosarum umbilico: horum enim partem faciunt granula, partem uerò capilli. Postremo quaereliquae sunt, in ipso Rosarum alabastro continentur, una scilicet in cacumine, altera in fundo. Folia cor, uentri-culum, iecur,& retentricem insuper facultatem Hcorroborant: dolores ex caliditate prouenientes leniunt,& inflam-mationes auferunt. Vngues etsi propriam à scriptoribus non receperint dotem; inseruntur tamen utiliter lotionibus,& clysteribus ad inhibend as fluxiones. Flosculi medij cum suis capillis gingiuarum defluxiones cohibent, quinetiam,auctore Plinio, alba foeminarum profluuia mirific è inhibent. Calyx denique, quem catut etiam aliqui dicunt, cum reli-qua parte basis, alui fluores,& cruentas excreationes sistit. Caeterum praeter has, quae inflorentibus rosis confiftunt,tres etiamnum in fructu comperiuntur partes, ubi rubescit is,& maturitatem sensit, uidelicet, substantia carnis, se-men,& lanugo conclusa: quibus non obscura inest adstringendi uis. Idcirco& ipsae remedio sunt contra alui fluo-Quorundam res,& foeminarum abundantiam qualencunque item contra gonorrhaeam, in qua praecituè pollent. Sunt, qui fiou-lapsus.seulos capillis appensos, qui uerò alabastros, antheram esse existiment. Sed re uera hac in re plané hallucinantur:etenim anthera Celso, Galeno,& Paulo nusquam simplex est medicamentum, sed quaedam ex pluribus rebus compo-sitio, cuius frequens erat usus apud antiquos ad oris ulcera: item ad pedum rimas, digitorumque pterygia. Cuius etiamparandi
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
126
JPEG-Download
verfügbare Breiten