In Lib. primum Dioscoridis.127parandirationem adnotatam reliquit Galenus lib. VI. de compositione medicamentorum secundum locos, de oris ul-ceribus disserens. Ex Rosis ui ignis fit aqua pluribus, ac diversis instrumentis: ueruntamen caeteris praestantior,Aqua rosariac odore fragrantior habetur, quae per balneum calentis aquae uitreis organis elicitur, cuiusmodi& aliae sunt, quae praestantioreodem modo ad uniuersum medicinae usum confici solent. Quandoquidem inter has,& illas, quae plumbeis in-strumentis lignorum, uel carbonum igne extrabuntur, tanta deprehenditur differentia, quanta inter plumbum,&Caurum deprehendi potest. Quippe quae fiunt in balneo calentis aquae uitreis rostratis organis, ab herbis,& sloribus, à quibus manant, nec sapore, nec odore dissentiunt, adeò ut non solùm proprias plantarum qualitates secun-referant, sed ne etiam tantillum quidem tum fumi, tum rei adustae resipiant. Quod quidem in ijs non inuenias, qu:uulgo plumbeis,& aereis instrumentis elucuntur: has enim nunquam, uel rarißime gustaueris, quin tibi fumidum10 uires, nidoremque reddant. Quae res non modò egris ingentem molestiam afferunt,& nauseam plerunque mouent, se& plurimum noxae pectori, uentriculo, iocineri, nisceribusque omnibus inferunt: quòd à metallicis organis, à quibusdistillant, malam eorum qualitatem sibi uendicent, ut libro tertio in absinthij commentatione, annuente Deo, latiuexplicabimus. Qua re hac aetateelleellepecta, doctißimi, ac peritißimi medici ueteres secuti, decoctis, ac dilutis tan-tum uti coeperunt. Quae tametsi uiribus aquas qualescunque sublimatas(ita enim stillatitias uocant) praecellant; ea ta-Omarb.men, quae calentis aquae feruore(ut supra diximus) fiunt, cùm proprios tum odores, tum sapores herbarum, acflo-rum, a quibus extrabuntur, secum trabant, iure quidem decoctis non modò ipsas aequipollere, sed etiam praestare crediderim: non tamen, quòd uiribus praecellere dixerim, sed quìd gustui suauiores,& uisui iucundiores habeantur:quod non parum solatij aegrotantibus affert. Nos quidem alijs aquis non utimur, quàm his, ad quas eliciendas nobisorganum affabre pararificimus, cuius ope hasce stillatitias, ac praestantißimas aquas suo tempore conficimus. Qua-eo rum aliae sapore constant amaro, aliae uerò acri, aliae austero, alae acido, aliae denique insipido prouarijs simpliciummedicamentorum qualitatibus, à quibus eliciuntur. Quapropter seplasiarij,& medici, quos magis decet humanamcharitatem colere, quàm aurum& argentum, dent operam, ut iam plumbea,& aerea organa aboleantur,& balnea,de quibus diximus, in eorum locum succedant. quippe in hoc etiam(quamuis plus laboris, minus uerò emolumenti su-fcipiant)& Deo,& hominibus simul rem gratam facere poterunt. Caeterum Fuchstus medicus nostrae aetatis cla- Fuchsij opi-rißimus in libro de compositione medicamentorum, quem nuper edidit, unicè cauendum praecipit in succis stillatitijs nio non proeliciendis, ne eius uasculi fundum, in quo stirpes continentur, aquam in cacabo bellientem attingat, sed solo uaporeab ea eleuato incalescat. Qua in re secutus potius uidetur fuisse Manardum uirum de arte medica praeclarè meritum,qui ita scriptum reliquit in suis epistolis, quàm rei experimentum. Verum ipse non possum omnino eorum sententiae sub-scribere, ut qui iudicem non esse semper ea exquisita ratione procedendum in herbis distillandis, quòd certò sciam ni-so bil referre, quando etiam uasculum herbas recipiens in aquam in maiore uase anillientem immergatur. Nam et si aquae,quas illiuolunt ex herbis uapore tantùm ab aqua belliente eleuato extrahi, caeteris praestantiores habeantur; tamenquae ex herbis eliciuntur uasculo impositis, quod aqua belliens circumluat, parum certè, aut ferè nihil illis bonitatecedunt. quod mihi compertum est in ijs aquis, quas saepißime libuit utroque modo elicere& experiri. Attamen ali-quis illud discrimen esse dicet, quod illo modo aquae ex herbis extrahantur, quae tenuiores partes retinent, quòd ua-poris illius caliditas imbecillior sit, quàm ut poßit totam herbae substantiam conficere: hoc autem modo aquae elucian-tur, quae omnes herbarum partes secum referunt. Hec sanè differentia, qua facilè concedi potest, non est, meo iu-dicio, tanti momenti, ut illa regula perpetuò sit obseruanda, haec uerò euitanda: quin potius facit, ut haec mihiuidea-tur probanda, illa uerò reijcienda tanquam cautio nimis religiosa. Rosarum uires collegit Galenus lib. VII. sim= Rosaram fa-plicium medteamentorum, sic inquiens. Rosarum uis, atque facultas superioribus libric pluribus uerbis exposita est, cultas ex Gal.40 nempe quòd ex aquea substantia calida mista duabus alijs qualitatibus, adstringenti uidelicet,& amarae, compositasit. Quinetiam cuius sit naturae utraque, amara scilicet,& adstringens, in horum commentariorum quarto decla-rauinus. Flos earum magis etiam ipsis rosis adstringit, ac proinde sanè etiam exiccatorius est. Rosa, quam ita Nomina.Latini nocant, Graecis φοδον dicitur: Arabibus, Nard, Naron, seu Vard: Italis, Rosa: Germanis, Rosen: Hi-des frais despanis, Rosas: Gallis, Vne rose.ΑΛίον. LYCIVM.CAP. CXIIII.LICIVM, quod aliqui pyxacantham uocant, arbor est spinosa, ramis trium cubitorum, autlongioribus: folijs buxi, densis: fructu piperis, nigro, laeui, amaro, denfoque: cortice pallido, nondissimili lycio madefacto: radicibus multis, obliquis, lignosis. Nascitur plurimum in Cappadocia,50 Lycia,& plerisque alijs locis. aspera loca amat. Succi extrahendi ratio haec est. Rami cum radiculisotusi,& antè per multos dies macerati coquuntur, tum abiectis lignis, itidem liquor coquitur, donecmellis crassitudo fiat. Adulteratur id lycium, adiecta decoctioni amurca, aut absinthij succo, aut fellebubulo. Innatans spuma inter coquendum exempta, oculorum medicamentis additur: reliquo adalia vtuntur. Simili modo sit lycium semine expresso,& insolato. Optimum, quod uri potest, re-stinctumque rubentem spumam ostendit, glebis intrinsecus nigris, intus, cùm fregeris, rufis, odoreminimè uiroso, cum amaritudine astringens, crocino colore: cuiusmodi Indicum est, caeteris prae-stans,& efficacius. Lycium adstringit, caliginem oculorum discutit: genarum scabiem, pruritus, ve-teresque fluxiones sanat: facit ad purulentas aures, exulceratas gingiuas, toesillas, labiorum fissuras,sedis rimas, attritusque illitum: coeliacis, kysentericis, potum, inditumque conuenit: datur sangui-nem excreantibus,& tussi ex aqua: contra rabiosi canis morsus in catapotio deuoratur, aut in aquabibitur: flauos facit pilos: reduuijs, ulceribus, quae serpunt, aut putrent, medetur: foeminarum pro-fluuia
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
127
JPEG-Download
verfügbare Breiten