In Lib. primum Dioscoridis.147.NVLLA hodie arbor est in Italia, quae uulgo notior sit CerasorumCERASIA.Cerasis. Has scribit Plinius libro XV. cap. XXV. nouas,& pe- consideratio.regrinas, nec antea uisas è Ponto secum primùm aduexisse in Ita-liam Lucullum, postquàm debellato Mithridate is uictoria po-titus Romam uenit. Sed postea tanta agro Italo amoenißimo cumhac arbore inter ceßit affinitas,& consortium, ut non solùm ageris satiuarum plantas seruauerit, propagaueritur,& adauxerit;sed& ueluti ex eius humore(quae summa fuit inter se societas)grauida terra facta, sine aliquo semine in campis, in montibus,& syluis numerosißimas plantas procreauerit,& ediderit. Sa- Cerasiorum getiuarum speciosißimi fructus, qui Cerasa,& Cerasia Latinis e- nera.tiam appellantur, diuersorum sunt generum: quo fit, ut diuersaquoque sortiantur nomina. Inter haec illa principem sibi locumuendicant, quae Hetruscis uulgò Marchiane,& duracine uocantur: tametsi horum alia maiora, alia minora, lia saturato colorein lieurubeant, alia uerò potius albicent. Quae autem Plinio Iuliana, no-bis uerò uulgò Acquaiuole, hoc est, aquea dicuntur, in nullo sa-nè habentur pretio: quandoquidem adeò sunt tenera,& fragilia,ut nisi sub arbore sua comedantur, facilè gestatu collidantur.&marcescant: quin et ob aqueae partis redundantiam insipida sunt,orique ingrata. Quae autem, quòd admodum nigricent, Corbinetolionos uulgò uocamus, Plinius uerò actia,& caeciliana, cùm sintduriuscula,& dulcia, gustatu habentur non iniucunda: uerun-tamen quòd manus, dentes, ac labra atro colore inficiant, discun-bentesque deturpent, mensis rarò apponuntur. In cerasiorum ge-nere numerantur& illa, quae Romae Visciole, Senis Amarine,& in alijs compluribus Italiae locis Marasche uulgò nuncupan-tur, à sapore(ut puto) dicta, quòd non iniucundi amaroris tan-tillum resipiant. Horum porrò uaria notantur genera, quae etstomnia sibi acidum asciscant saporem; haec tamen eius plus, illa ue-rò minus habent. Rura Tridentina ea Marasche uulgò nominant,quae minus acida gustu deprehenduntur, quorum genus quoddam est, quod ori admodum gratum habetur: quippe quòdin ijs acido dulce sit admistum, ob idque illa palato maximè placeant. Quaedam praeterea inibi Marine,& Marinellecognominantur, quae& minora,& rotundiora sunt,& breuiori pediculo appensa, gustu nihil ferè praedictis recla-mante. Est et horum tertium genus, quae uulgus illud Verule nominat, longiore pediculo, bacca etiamnum caeteriscraßiore, gustu acerbo,& admodum acido, colore perpetuò rufiscente, nec unquam in atrum uergente. etsi cætera,ubi plene maturuerint, in atrum rubescant. Omnia haec cerasiorum(ut ita dicam) Amarinorum genera aptißimasunt, ut insolentur,& ut saccharo condiantur. Quinetiam sapore comendantur ad intinctus conficiendos, quibus nonmodò sanis edulia iucundißimè condiuntur; sed etiam aegrotantibus, praesertimque biliosis febribus uexatis. Siquidem40 illis non modò situn extinguunt, sed oris insuauitatem emendant,& cibi appetentiam conciliant. Syluestre horum Syluertria ce-genus nulla adhibita cultura Ananiensibus in Tridentino agro sponte prouenit, nihil prorsus tum colore, tum etiam sa- rasia.pore abillis dißidens, quae inibi, ut diximus, Verule uulgò uocantur. Haec breui pediculo pendent in arboribus admo-dum pumilis, tantaeque breuitatis, ut rarae, uel potius nullae dodrantalem aequent mensuram. Quo factum est, ut credi-mandonien.derim(etsi id pro comperto asserere non ausim) haec eadem esse, quae Plinio Nacedonica dicuntur. Syluestria, quibusk Erff kirInplerunque uescuntur aues, rarò in cibis admittuntur, praeterquàm a rusticis, tum quòd plus oßis, quàm carnis habeant,stern so wietum etiam quòd cum quadam acerbitate amara sentiantur. Degenerant cerasi quocunque fimo radicibus admoto, id us-queadeò oderunt,& horrent. Contrà proficiunt, si sui ipfius putamina falce concisa circum radices sepeliantur, ibiqueFrsersmarcescant. Praecoces illae fructus ferunt, quibus ante florum exortum calx uiua radicibus circumponitur: uel quibusaqua calida saepius pedes irrigantur, et si postea paruo temporis tractu inarescant. Galenus habita Cerasiorum om- Cerasiotum ui-50 nisgeneris ratione lib.vii.simpl.med.ea hisce paucis perstrinxit. Cer asus arbor fructum sert non paris adstrictionis res ex Galen.in omnibus particulatim plantis participem. Nam& in borum, sicut etiam malorum granatorum,& malorum, qui-busdam austera qualitas, in quibusdam uerò dulcis, in nonnullis autem acida exuperat. Quinetiam ipsorum dulciu ea,quae nondum cocta sunt, ac matura, quaedam admodum acerba sunt. quaedum similiter moris acida. Sed in moris immaturis acida qualitas acerbam exuperat, in cerasijs non semper. Ergo quae dulciora sunt, magis quae in intestinis suntsubducunt, sed minus utilia stomatho sunt. contrà austera. Quaecunque uerò acida sunt, ea pituitosis, excrementosisquestossd is conueniunt: siquidem aust eris magis desiccant,& nonnibil etiam incidunt. Porrò ipsius arboris gümi communem omnibus uiscosis,& mordacitate carentibus medicamentis facultatem obtinet, quae& ad arterias exaspera-tas accommoda est. Propriè autem(si quidem uerum est quod quidam scribunt) calculis uexatos cum uino potum ad-iuuat. Nam sic illi tenuium partium quaedam facultas inest. Cerasorum fructus, qui Graecis Kepáöro, Latinis itemNomina.Cerasta, et Cerasa dicuntur: Arabibus, Saraste: Italis, Ciregie: Germanis, Kirsen: Hispanis, Cerezas: Gallis,Κεράτια.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
147
JPEG-Download
verfügbare Breiten