In Lib. secundum Dioscoridis.283Σιούμέριον.SISYME. AQV. ALTERVM.SISYMERIVM.wie verleitenCAP. CXXI.SISYMERIVM(alij serpyllum syluestre uocant)in solo inculto nascitur, menthae hortensis similitudine,odoratius, latiore folio. Inseritur coronis. Calfaciendiuim habet. contra stillicidia urinae, calculosque, semenex uino bibitur: tormina,& singultus sedat. Folia in ca-pitis dolore, fronti, aut temporibus illinuntur. item con-tra uesparum, apumque ictus. Vomitiones potu cohibet.Alterum sisymbrij genus, aliqui cardaminam, alij sion ap-pellant. Ea herba riguis gaudet,& eisdem in locis, quibussion, prouenit: quae ideo nonnullis cardamina nomina-2.tur, quòd gustu cardamum, id est nasturtium repraesentet.Folia primùm rotunda prodeunt, adulta erucae modo fin-duntur. Id excalfacit, urinas mouet. crudum estur. Pur-gat lentigines, cutisque uitia in facie, noctibus impositum,matutinisque(betractum«)TAMETSI prodiderit Dioscorides Sisymbrium in solo in- Sisymbrij con-culto nasci, Theophrastus tamen lib. VI. cap. VII. de plantarum sideratio.historia,& lib. V. cap. VIII. de earum causis, satiuum etiámnumSisymbrium in hortis reperiri posteritatis memoriae commendauit.Quod sanè eam herbam esse crediderim, quae hodie in omnibus ferèhortis prouenit, quam nostrates officinae Balsamitam, uulgus ueròmentham Romanam, uel crispam appellat. Quippe quòd haec pro-ferat folia circinata,& uulgaris menthae latiora, crispa tamen:caulem quadrangulum, rubentem, uirentemque:& odore, gustuquementha longè acrior sentiatur. Cuius rei illud etiam, praeter aßi-gnatas notas, manifestum indicium facit, quòd Balsamita haec faci-lè in mentham degeneret, nisi diligens admodum adhibeatur cul-tura. Quod libro de plantarum causis paulò antè citato, aperte testatur Theophrastus his uerbis. Sisymbrij mu- Sifymbrii intatio in mentham, uelut praedictis opposita scilicet est, cùm ex neglectu eueniat. Fit enim cìm quis non excolit, ne- mentham muque curam solitam adhibet, ut radices amplius deducantur, quàm in partem ui tota conuersa, debilior pars superna tatio-consistit, odorisque sui uehementiam amittit, quasi ex ambobus illis, germine, atque odore similitudo proueniat.Quippe acritudine exolescente, reliquente odor, quia mollis quidam, remissiusque est, proximè ad mentham accedit.Quamobrem transferre saepenumero iubent, ne istud eueniat. Haec Sisymbrij causa est. hactenus Theophrastus. Sedequidem non putauerim Dioscoridis Sisymbrium sponte in incultis nascens, cum Theophrasti Sisymbrio conuenire:quin potius alterum ab altero longè dißidere crediderim. Syluestre enim in Ananienst agro in incultis natum com-40 pluribus locis uidimus, ac legimus, nullis::: Eef aff aff afficentibus notis illi a Dioscoride tributis. quod mihi quidem satiuo effigieplanè reclamare uisum est. Huc alia accedit ratio, qua facilè probari potest, syluestre Sisymbrium à satiuo pluri-mum differre. Quandoquidem si idem essent, cùm Sisymbrium culturae negligentia in mentham degeneret, fieriquidem non posset, ut syluestre aliter usquam inueniretur, quàm in mentham permutatum, cùm nulla hominumcultura nascatur. Quo postmodum fieret, ut locus, in quo Sisymbrium primò adoleuisset, breui temporis tractuubique mentha scateret. quod tamen nusquam hactenus factum reperi. Caeterum Brasauolus, cùm haec fortasse Brasauoli er-non perpendisset, credidit Balsamitam, quam ipse Florentinam mentham appellat, tam satiuum, quàm syluestre 101.sisymbrium indifferenter explere posse. Qui praeterea fatetur se uidisse(quòd potius eum oculos fefellisse putaue-rim) Balsamitam desciuisse in calamintham, Plinium quidem, non Theophrastum secutus. Siquidem Theophrasiusin mentham, non in calamintham Sisymbrium desciscere prodidit. Plinij uerò codices nonnulli libro XIX. cap. X.so scriptum quidem habent, quòd Sisymbrium in calamintham degenerat, quam lectionem accepit Brasauolus: sed ealectio deprauata censetur. Idcirco factum est, ut ij, qui Plinium castigarunt, eam restituerint, quòd compertumhabuerint Plinium ex Theophrasto historiam sumpsisse. Itaque iam eius loci uera,& legitima lectio est, ut in ca-ftigatis codicibus legitur, quòd Sisymbrium in mentham desciscat, non in calamintham. Sisymbrium uerò, quod Sisymnbrium(ut Dioscorides inquit) aliqui Cardaminam, alij Sium appellant, eanimirum herba est, quam uulgò nostri Crescio- aquaticum.ne appellant, acri sapore praedita, de qua etiam diximus in praecedenti capite, de Sio disserentes. Siquidem ea infontium riuis discurrentibus comite Sio nascitur, folijs primo exortu rotundis: cùm uerò adoleuerint, erucae mododissectis: odore, ac sapore satiuo nasturtio proximis. Meminit huius Plinius libro XX. cap. XXII. quamuislibro XIX. cap. VIII. aliud Sisymbrij genus commemoret his uerbis. Sisymbrium simili modo seritur. laetissimum2nascitur in puteorum parietibus,& circa piscinas,& stagna. Hinc quidam existimarunt, Plinium de uulgari men- Sisymbrij u-thastro, quod in aquosis paßim prouenit, disseruisse. Sisymbrij utriusque mentionem secit Galenus libro VII. triusque uiresde simplicium medicamentorum facultate, sic inquiens. Sisymbrium tenuium partium, digerentis, excalfacien- ex Galeno.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
283
JPEG-Download
verfügbare Breiten