Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
475
JPEG-Download
 

In Lib. tertium Dioscoridis.475ANAGYRIS.ANAGYRIS ALTERZmacorlabuerra Tridentina uulgò uocant Egbelo, maio& iunio mensibus grato in montibus spectaculo floret. Micat enim aureoflore, alteri omnino simili, odore tamen ingrato. Hinc cornicula prodeunt genistae aemula: in quibus semen continetureiusdem genistae magnitudine, sed oblongum, phaseoli modo, colore subnigro. Quodauedentes quandoque ignari pa-stores, ueluti legumina, crebris adeò uomitionibus afficiuntur, ut nonnunquam uiderim ego quosdam, qui sanguinemusque euomuerunt. Materies ligni durißima, quae guaiaci modo exterius lutea est, interius uerò nigra. Incorruptadiu durat: proinde uinitores ex Anagyri palos factitant sustine ndis uitibus aptißimos, hosque caeteris praeferunt ex a-lijs arboribus factis. Quin& sagittarij ex ea ualidißimos arcus conficiunt. Hac planta scatet uallis Anania, ac uni-uersus Tridentinus ager. Caeterum non desunt è recentioribus herbarijs haud obscuri nominis(quorum opinionemOpinio re-40 tuetur Conradus Gesnerus Tidurinus uir magnae lectionis in suo libro animalibus dicato) qui putant, ac potius pro probata.certo affirmant, alterum Anagyris genus, quod in montibus Tridentinis uulgari sermone Eghelo appellari suprà di-ximus, eam sine controuersia arborem esse, quam Plinius lib. XVI. cap. XVII. Laburnum uocat, ubi ita scribit. A-quas odere cupreßi, iuglandes, castaneae, laburnum. Alpina& haec arbor, nec uulgò nota: dura ac candida mate-rie: cuius florem cubitalem longitudineernpes non attingunt. Ex ijs Plinij uerbis abunde, ni fallor, cognoscitur, quòdut falsa, reprobanda sit illorum opinio. Siquidem Laburni materies à Plinio candida describitur: non contrà medul-Gesnerntlitus nigra, corticè tenus lutea, in modum Guaiaci, qualis Egheli uocatae materies plane cernitur. Praeterea eghelusConferm. 569.arbor est omnibus ferè cognita, quòd frequentißima in syluis reperiatur: non ea quidem uulgò incognita, ut de La-541. 538.burno refert Plinius. Ad haec Egheli flores, qui in arbore racemorum instar pendent, palmi longitudinem non exce-dunt: quos tamen Laburno Plinius cubitales reddidit. Illud insuper experientia compertum habeo(et si contrarium3o asserat Gesnerus) quòd apes Egbeli flores attingunt, nec eos aspernantur. Haec nimirum sunt, quae, meo quidem iu-dicio, refragantur tum Gesnero, tum omnibus iis, qui cum eo hac in re sentiunt. quinetiam ostendunt, quàm magna sitdifferentia inter Laburnum& Egbelum. Hanc tamen plantam idem Gesnerus montani cytist genus esse censet, argumento quòd folia ferat terna ueluti cytisus, quodque extisi modo sit apibus ingrata. Sed is(pace uiri eruditi dixerim) inhoc maximè ballucinatus deprehenditur, Marci Varronis, Columellae,& Plinij testimonio: ut qui inter caetera seriiubeant iuxta aluearia cytisum, quòd huius flore magnopere delectentur& alliciantur apes. Hoc similiter testaturGalenus libro primo de antidotis, ubi cytisi historiam& uires describit. Et miror certè, Gesnerum illa non uidisse,quae tamen debuerat, si omnes, qui extant in Europa, libros perlegit, ut perlegisse conijcitur ex Bibliotheca, quamomnesedidit. Quare equidem non possum non in ea perstare sententia, quam iampridem habui de planta Eghelo uocata,Europae libroscum nulla sit firma ratio, quae me cogat illorum subscribedere iudicio, qui eam Laburnum Plinij esse existimant. Quan-tum igitur ego sentio, Eghelus erit Anagyris minor, aut Anagyris montana, si ita nobis liceat eam nominare. Namquelegiste.non solum folijs, floribus, corniculis, semine,& omnibus denique notis Anagorim prorsus aemulatur, ut eius effigies,quam