In Lib. tertium Dioscoridis.47tem aquatica folijs prodit plantagine maioribus, lancearum cuspidum instar acuminatis, sursumque spectantibus: mul-ciplicicaule, adnatis pluribus referto. Cum itaque ex ijs notis collatis constet, Alisma,& Barbam syluanam inter se plu-rimum differre, non temerè facere uideor, quod illorum sententiae non ausim adstipulari. Porrò plantam, quam hicpro Alismate depingi curauimus, mihi primum Pragae ostendit Adamus Leonorus, inuenis spectatae doctrinae,& reiberbarie studiosus. Quòd enim haec omnibus, ni fallor, notis Alisma repraesentet, meritò fit, ut iam non dubitem af-firmare eam esse legitimum Alisma: aut saltem eius effigiem exhibere, ut aliorum quoque de ea sit iudicium. Caeterumduo Alismatis genera Plinius constituit lib. xxv. cap. x. ubi de utroque disserit his uerbis. Alisma, inquit, alij dama-sonion, alij lyron appellant. folia ei plantaginis, nisi angustiora essent,& magis laciniosa, conuexaque in terram, aliâsetiam uenosa similiter: caule simplici,& tenui, cubitali: capite thyrsi: radicibus densis, tenuibus, ut ueratri nigri,eo acribus, odoratis, pinguibus. nascitur in aquosis. Alterum genus eiusdem in spluis, nigrius, maioribus solijs. haec Pli-nius. Alisma memoriae prodidit Galenus libro v 1. simplicium medicamentorum, sic de eius uiribus disserens. Da- Alismatis ui-res ex Gal.masonium, aut Alisma. De hac herba in tertio libro tradit Dioscorides, quòd radix eius epota kysenterias sanet,&aluum sistat, atque oedemata mitiget. Sed nos ea quidem experti non sumus. Quòd autem constitutos in renibus calcu-los aqua, in qua decocta fuerit, pota comminuat, casu experti sumus. Ex quo liquet, quòd abster foriam quandam fa-cultatem obtinet. Huius herbae nomen Graecum& äλιομα: Latinum, pariter& Italicum, Alisma.Nomina.+ Haec uox non legitur in Graecis codicibus, neque ab Oribasio refertur, neqe etiam à Marcello uertitur. Vndeplanè suspicor, quòd Ruellius ita uerbum hoc ex Plinio adiecit, ut reliqua etiam ex eodem reddidit.Οὐοβρυχίς. ONOBselchis.CAP. CLII.1° ONOBRYCHIS folia habet lentis, longiora paulò: caulem dodrantalem: florem puniceumradicem paruam. nascitur in uliginosis,& incultis. Herba suapte ui, si trita illinatur, tubercula dis-sipat: cum uino pota, strangurias sanat: illita ex oleo, sudores mouet.NASCITYR Onobrychis, Plinio libro XXIIII. cap. xvi. authore, circa fontes. Folia habet lentis, pau= Onobriychislôlongiora: florem rubentem: radicem exiguam,& gracilem. Sunt qui Onobrychin uelint eam esse herbam, quam consideratio.aliqui Rutam caprariam, alij Galegam uocant: nos uerò uulgò Lauanese. Verùm haec notis, quae Onobrychi tribuuntur, haudquaquam respondere deprehenditur. quippe quae folia ferat lentis quadruplo maiora, caulem plerunque bi-cubitalem, flores purpureos,& radicem non paruam. Vt hinc mihi planè uideatur, quòd illorum opinioni nemo re-ctè poßit, aut debeat adstipulari. Onobrychidis uires tradidit Galenus libro viiI simplicium medicamentorum,Vires ex Ga-30 sic inquiens. Onobrychis rarefaciendi, digerendique uim obtinet: proinde folia eius uirentis etiamnum illita ad morem Ieno.cataplasmatis tubercula discutiunt: arefactae uerò, si cum uinoHYPERICVM.bibantur, strangurias sanant. Quinetiam sudores elicit cum oleoinuncta. Quae ὄνοβρυχὴς Graecè, Onobrychis item Latinè, Nomina.& Onobrichi Italicè uocatur.adresseYπερικὸν. HYPERICVM. CAP. CLIII.HYPERICVM alij androsaemon, alij corion, ali-chamaepityn appellant, quoniam semen odore resinamimitatur: surculaceo frutice, dodrantali, rubescente: fo-lio rutae: flore luteo, † leucoio simili, qui digitis attritussanguineum succum remittit, qua ex causa androsaemoncognominatur: subhirsuta siliqua,& in rotundo oblon-ga, hordei magnitudine: semine intus nigro, resinosi o-doris. gignitur in locis cultis,& asperis. Vrinam cit,menstrua pellit appositum: tertianis, quartanisque cumuino potum liberat. Semen quadraginta diebus hau-stum, ischiadicis medetur. Folia cum semine illita, am-busta sanant.de sonἈσκυρον. ASCYRVM. CAP. CLIIII.ASCYSON, siue ascyroides, hyperici genus est,magnitudine distans, fruticosius, maiores habens ramos,surculosiores, rubentesque: solia tenuia: flores luteos,& fructum resinosum, hyperico non absimilem: cuiusattritu digiti ferè cruentantur, qua de causa androsaemonuocauere. Vsus seminis ad ischiadicos, potum in hy-dromelitis sextario: nam biliosa incrementa amplissi-a pasmè detrahit. sed assiduè dare oportet, donec sanitati re-stituantur. Illinitur& ambustis efficaciter.ἀνδρὸσαιμον
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
477
JPEG-Download
verfügbare Breiten