In Lib. quartum Dioscoridis.541ram morbum citant. Remedio est nitri potus, aut lixiuium cum acida muria, aut seruefactae satureiæ,aut origani iusculum: debellantur etiam gallinacei fimi potu ex aceto, aut eiusdem delinctu cummelle multo. Corpus alunt, sed aegrè dissoluuntur, cùm magna ex parte integri ipsi cum incrementisalui deijciantur.DruckTAMETSI duo tantùm Fungorum gengecensere Dioscorides, ad fungos duntaxat innoxios, Fungorum ge-& perniciales respiciens, tamen, ut omnibus palàm est, plura ac diuersa eorum, quae in cibis expetuntur, discrimi- nera,& con-na notantur. Horum inter omnes Italiae regiones feracißima est Hetruria, ubi illi Fungi caeteros antecellunt, qui uul sideratio.gò dicuntur Prignoli: ij siquidem singulis annis primis Aprilis imbribus erumpunt, neque solùm odorem eximium spi-rant, gustuique gratißimi sunt: sed etiam omnino innocui habentur. Secundum uerò locum apud nostros Hetruscos tenent ij, qui uulgò Porcini, hoc est, suilli nuncupantur: quippe qui prius elixi, ac demum farina circumliti,& oleo uelbutyro fraxi, magnam cum palato ineant gratiam. Verum hi non adeò tuti sunt, quòd in suo genere perniciosi plures,quàm in alijs reperiantur. Caeterùm periculosi ac malefici à peritis,& oculatis uiris facile dignoscuntur, cù m à ter-3° ra& cortice purgantur, incidunturque decoquendi. Nam cultello dissecti illicò(ut Plinius inquit) dilutus eius adue-nit rubor, rancidus subinde aspectus, liuidus intus color, rimosa stria, pallidum per ambitum labrum: postremò accendit nigredo,& ita protinus computrescunt. Quamobrem recte scribit Auicenna libro IIII, fen VI. eos norentio-res esse, qui nigri, uel uirides, ueil in nigro purpurascentes uisuntur. Proinde amens quidem,& plané stupidus,&stipes fuerit is, qui tam repentinas mutationes uiderit,& non cognouerit his notis eorum uirus patefieri. Sed acciditplerunque, ut illos potißimum Eungi interimant, aut saltem in magnum discrimen adducant, qui eos super ferrea crati-cula, aut prunis, calentibusque cineribus assatos deuorant. Hoc enim modo decocti, cùm in taleolis non secentur, nontam facile cognosci possunt, ut ij qui dissecti parantur. Ad haec non semper officiunt Fungi, quòd per se lettiferi sint,sed quòd copiosius, quam par sit, ingerantur. Quandoquidem cùm lenti admodum, craßißimique succi existant, arte-riarum oscula usqueadeò obstruunt, ut conclusis intus spiritibus suffecent. Quod cùm probè norint agrestes in Hetrum40 ria mulieres, rarißime fungos mandunt, nisi allio,& pipere adiectis. Asseruantur Fungi muria, praesertim qui uulgòPorcini dicuntur: nanque hoc modo paratiinnocentiores redduntur amisso lentore. Præter haec multa alia fungorum Fungorum aliagenera apud nos inuemuntur, ut ij qui nobis uulgò appellantur Prataioli, Turini, Boleti, Orcelle, Cardarelle, Ma genera.nine, Ordinali, Parigiole, Vescie di lupo,& complura alia, quae, cum nihil uel parum ad rem faciant, silentio inuol-uenda duximus. Caeterùm Fungi non tantùmn humi proueniunt, sed et in arborum caudicibus, qui omni ferè periculouacant(dummodo non sint arbores noxiae) quòd è cortice profiliant, cui nec ferrum, nec tabefactus pannus, nec ser-pentis cadauer subesse potest. Ex hoc genere quidam, praeter agaricum, laricibus innascuntur in Ananienfibus mon-tibus triginta librarum pondere, aureo colore, per ambitum dissecti, in cibis gratißimo, nullo amarore praediti, licetagaricus ab eadem arbore productus sit amarißimus. Hìc certè mirari subit, quod tanta hominibus inseritur gulae li-bido, luxus,& incontinentia, ut adeò inconsultò, auideque fungis uescantur, in quibus saepius immatura mors delite-scit. Tanta hodie interceßit gratia Hungis cum mensis in Italia, ubi eorum frequentißimus est usus, ut Neapoli inuentisint lapides, qui defoßi,& in cellis uinarijs translati, terra aliquantulum operti, et subinde tepida aqua inspersi, intraquatriduum fungos non ingratos procreant. Hos et Romae, et Neapoli uidimus, ubi magna seruantur diligentia, nempequorum merito quolibet tempore fungos edant. Sunt& lucernarum Fungi, qui in ellxchnio fiunt, praesertim cum Fungi lucer-aër humorem contraxerit,& ad pluuiam praeparatur. Fungus itaque lucernarum, meo quidem iudicio, fuerit is car narum.bonis globulus, qui fungi faciem repraesentans, in ellychnij extremitate concrescit,& flammae lumen obumbrat.Neque enim in hoc subscribam Cornario, uiro alioqui ingenio& doctrina celebri, qui in commentarijs, quos in ter- Cornarij opitium Galeni librum de compositione medicamentorum secundum locos edidit, censet fungum illum esse ellychnium lu- nio explosa.cernarum ex quodam fungi genere factum, quod facie(ut ipse inquit) marinas aemulatur spongias. Siquidem apud ue-teres nusquam me legisse memini, è fungis ellychnia fieri: cum tamen legerim apud Virgilium,& Plinium, cum fungigenerantur in lucernis, futurae pluuiae esse praesagium. kanque Virgilius libro primo Georgicorum, ubi futur ae plu-uiae signa recenset, id apertißimè testatur, ijs carminibus.2
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
545
JPEG-Download
verfügbare Breiten