And. Matthioli Comm.546Tum cornix plena pluuiam uocat improba uoce,Et sola in sicca secum spatiatur arena.Nec nocturna quidem carpentes pensa puellaeNesciuere hyemem, testa cùm ardente uiderentScintillare oleum,& putres concrescere fungosEorum porrò generationis causam scité quidem reddidit Seruius Grammaticus in commento hisce uerbis. Namlut in-quit Plinius) cum aer humidus esse coeperit, fauilla, quae cum fumo solet egredi, prohibita aeris craßitate in lucernis residet,& quasdam uelut fungorum imitatur imagines. haec ille. Sed praeterea ipse Plinius Virgilio,& nobis quoqueadstipulatur lib. xvIII. cap. ultimo, cùm ita scribit. Palladi nanque ignes, murmurantesque, tempestatum nuncisentiuntur: pluuiae etiam, si in lucernis fungi. hactenus Plinius. Ex quibus omnibus luce clarius fieriputo, hac in re CorFungi corpo- narium caecutiuisse. Fungi praeterea apud Hippocratem& Galenum lib.& comm. iij. de morbis uulgaribus, suntris affectus.excrescentiae, quae quandoque in palpebris, quandoqe in pudendis enascuntur. Quin& Fungi dicuntur à Galenolib. I. de locis affectis adnascentiae capitis, ubi hoc fracto, meninx, quae est membrana cerebrum custodiens, fueritaffecta. Nec alia sane de causa hos affectus μύκητας, id est fungos, uocari crediderim, quàm quòd fungorum ima-Fungorum ui ginem referant: quemadmodum et ij qui in lucernis concrescunt. Fungorum uires memoriae prodidit Galenus lib.res ex Gal.vIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Fungus frigida, humidaque admodum planta est. quamobrem etiamproximè ad deleteriam, enecantemue facultatem accedit:& sane inter eos sunt qui interficiant, potissimùm quà exnatura mistam habent qualitatem putredinosam. Et libro secundo de alimentorum facultatibus, idem de fungis itadisserit. Inter fungos Boleti, si bellè in aqua elixi fuerint, propè accedunt ad cibos insipidos. Non tamen sic solis ip-sis uulgò utuntur, sed adparant uariè& condiunt, ut alia omnia, quae nulla insigni qualitate sunt praedita. Almen-tum autem ex ipsis est pituitosum,& frigidum uidelicet, prauique est succi, si quis ipsi s largius utatur. Omnium igiturfungorum i) minimum sunt noxij. Secundi autem post hos sunt Annitae. Reliquos uerò tutius est omnino ne attinge-re quidem: multi enim ex ipsorum esu interierunt. Equidem noui quendam, cui post Boletorum non satis elixorum(qui innocentißimi esse putantur) usum largiorem, os uentriculi pressum, ac grauatum, coarctatumque fuit, difficilemhabuit respinationem,& in animi deliquium incidit, sudoremque frigidum sudauit, ac demum seruari aegré, sumplis ijsquae humores crassos incidunt, potuit: cuius generis est oxymeli ipsum per se,& cum hyssopo,& origano ipsi me-diocriter incoctis. Is enim tum haec sumpsit, tum nitri spumam ipsis inspersam: post quae fungos, quos considerat,uomuit, qui iam quodammodo in succum pituitosum, frigidumque admodum ac crassum erant mutati. Nuxkros quiNomina.Graecis, Fungi Latinis appellatur: Arabibus, Hatar seu Father: Italis, Fenghi: Germanis, Pfifferling,& reyckenHispanis, Hongos, Cogomelos,& Cylherquas: Gallis, Champignon,& Potyron.EPHEMERVM.COLCHICVM.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
546
JPEG-Download
verfügbare Breiten