In Lib. quartum Dioscoridis.547Κολχικόν. COLCHICVM.CAP. LXXIX.COLCHICON, aliqui epheimeron, sunt qui agrestem bulbum uocant. Autumni exitu floremedit croci, candicantem: ab eo tempore folia bulbi, sed pinguiora: caulem palmo altum, ferentem rusum semen: radicem foris è nigra rufescentem, quae delibrata, candida,& mollis spectatur, lacteo succo madet, atque gustatu dulcis inuenitur: bulbus eius mediam habet rimam, sissuramque, qua flos e-rumpit. plurimum in Messenia,& Colchis enascitur. Ea comesa, fungorum more, strengulando e-necat. Hanc autem depinximus, ne à quoquam imprudenter pro bulbo deuoretur: mirum enim inmodum saporis uoluptate imperitos allicit. Remedio sunt eadem, quae fungis: fubulum etiam lac po10 tum auxiliatur. itaque cùm adfuerit, non aliud desideratur auxilium.Ε'φημερον. EPHEMERVM.CAP. LXXX.EPHEMERON, aliqui syluestrem irin appellant. Folia habet lilij, sed tenuiora: caulem parem.florem candidum, amarum: semen molle: radicem unam, digitali crassitudine, longam, adstringen-tem, odoratam. nascitur in syluis,& opacis. Huius radix dentibus praecipua, si decocto colluantur.Folia in uino cocta, discutiunt tumores,& tubercula, quae nihil adhuc humidi contraxerunt.EPHEMERI duo genera constituisse uidetur Dioscorides. unum, quod Colchicon,& agrestem bulbum: al- Colchici,&20 terum, quod Irin syluestrem cognominant. Quod primo loco describitur, usqueadeò perniciosum affirmant, ut uno Ephemeti c6die sumptum interficiat: unde illi Epheimeri nomen. Ea autem ratione illud se depinxisse tradit Dioscorides, ne ab ali- sideratio.quo imprudenter bulbi uice deuoretur: mirum enim inquit, quantum saporis uoluptate imperitos alliciat. Verùm Mauritanorumcum hoc duinum Dioscoridis institutum non animaduerterint, uel fortè neglexerint Mauritani,& eos secutimedici& sequaciumerror.superioris nostrae aetatis, non modò seipsos,& sequaces miserè deceperunt; sed& caeteris omnibus errandi ansamfacile praebuerunt. Siquidem Colchicum eponderum deleterium medicamentum, si eius notae diligentißimè expendantur, nil aliud, meo quidem iudicio, repraesentare deprehendetur, quàm candidum illum bulbum, quem uulgò officinaeMauritanos secutae falsò Hermodactulum appellant. Sed quantum detestandus sit error is,& abolenda praua, ac perniciosahaec consuetudo, quantumue discriminis,& incommodi nostris corporibus hinc immineat, aestimabunt ij, quirecte diligenterque ea perpenderint, quae non solùm Dioscorides,& Galenus; sed& Paulus,& Nicander,& Pli-10. nius de Colchico ephemero posteritatis memoriae prodiderunt. quippe qui affirmauerint, id deuoratum eadem die ho-mines interimere. Quem effectum etsi hac tempestate ab hoc manifeste praestari non constet experimento in his, quiipsum in medicamentis assumunt; id tamen non alia de causa fieri putauerim, quàm quòd fortasse in italia, ut in Col-chide, mortiferum non proueniat: aut quòd ea, quae sumitur quantitas, exigua sit, neque ad perdendum sufficiens.Sed non propterea dubitandum est, quin hoc sumentibus grauia& periculosa incommoda inferre ualeat. Erroris Serapionis laoccasionem dedisse uidetur Serapio, utpote qui confusè uno tantùm capite de utroque Ephemero,& de Hermoda-chlo scripserit, nomine duntaxat Hermodactyli omnibus inscripto, immemor, uel potius ignarus, apud Graecos, à qui-bus tamen quicquid ferè boni habet, mutuatus est, eas plantas inter se maximè differre. Quòd autem in hoc deceptusSerapio has herbas turpiter confuderit, fidem manifestam facit Paulus Aegineta, qui libro VII. de Epheimeris,& deHermodactylo separatim tanquam de diuersis disseruit:& primum de Hermodactylo, sic inquiens. Hermodatyli ra-40 dix& per se,& ipsius decoctum uim habet purgandi: priuatim arthriticis tunc, cùm humores defluunt, exhibetur.uerum stomacho nimis quàm aduersatur. Mox paulò inferius, sex tantùm interiectis capitibus, de Epheimeris ita scri-bit. Epheimeron non uenenum illud, sed quod Iris syluatica nominatur, mistae potestatis est,& repellentis,& discu-tientis per halitum. hactenus Paulus. Ex quibus sanè palàm fit, non modò Hermodactylum cum Colchico nullam ha-bere cognationem; sed etiam hac in re planè hallucinatum fuisse Serapionem, quem secuti caeteri Mauritani, qui postipsum libros conscripserunt, atque etiam ex nostris plerique, qui superiore aetate claruerunt, ut caeci caecos sequentesomnes in hanc erroris foueam inciderunt,& posteros hucusque in hunc peßimum& detestandum usum pertraxerunt.Iam itaque resipiscant tum medici, tum seplasiarij, qui Colchicum suis medicamentis,& catapotijs inserunt,& ipsumiam non secus ac scopulum euitent, utpote quod, omnium probatißimorum authorum testimonio, mortiferum sit me-dicamentum. Quae autem radix nobis hodie Hermodactylus dici poßit, difficile quidem fuerit decernere, quòd ex Hermodacty50 probatis herbariae scriptoribus hactenus neminem inuenerim, qui notis ullis eius tradiderit historiam. Verunta li conisctura.men, si ex uocabuli etymo conijcere licet, nil aliud significare uidetur Hermodactylus, quàm digitum Hermi, aut Her-metis. Vnde factum est, ut aliquando cogitauerim, an illa bulbacea radix, quae manus humanae formam refert, quamqueuulgò Christi palmam appellant, ad Hermodactulum accedere posset, quòd bulbacea sit, quemadmodum& Colchi-cum, quòdque sumpta non modò uomitiones, sed& aluum cieat, ut testis est Nicolus Florentinus, qui hac radice plu-tribus factis uomitionibus, Biliotum quendam quartanarium curauit. Haec in medium proferre libuit, non quod ita ef-se certò asserere ausim, sed ut rei herbariae studiosis res haec melius aestimanda proponeretur. Nec illud sanè hoc lo-co praetereundum duxi, quòd Hermodactyli Actuario,& Nicolao Myrepsico, qui albi,& rubri Hermodactylime-minere, nil aliud repraesentant, quàm Behen album,& rubeum Mauritanis appellatum. Siquidem ex descriptioneaureae Alexandrinae apud Nicolaum,& diamoschi anti apud Actuarium id liquidò constat. Sed non ob id dicen-dum est, hermodactylum Pauli,& Serapionis idem cum illis esse: his nanque alterius generis radix est, quae uim ha-bet deiectoriam ad articulorum destuxiones praecipuam. Fuchsius medicus aetatis nostrae celebris, in libro de com- Fuchsus de-ceptus.positione
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
547
JPEG-Download
verfügbare Breiten