752And. Matthioli Comm.intima perniciei repugnarent. Haec itaque, quae disseruit Erasistratus, ueritati consentanea sunt, necarti refragantur. Sed methodicos demirari licet, qui mortiferam vim corporibus illapsam, negotiorum, quae ipsa facessit, esse causam diffiteantur: verùm rudiusculè nomini attendunt. Nam apudipsos palàm immissa uis φφοροποιὸς, id est mortifera, nominatur: φίορυποίον autem nullius officijalius esse potest, quàm causae. Aiunt haec nomina, μαρσιαπος,& ἀνακαλύπτειν, esse reliquis omni-bus similia, in quibus partes quaedam dictionum non pro uirtute, sed nuda enunciatione compre-henduntur. Enimuero quemadmodum in his uocibus μαρσιπος,& ἀνακαλύπτειν, partes nequicertos, neque principes retinent significatus; sic in hoc uerbo φθοροποτέν, partes productionisgratia, non pro uirtute coaluerunt. Hinc ad causarum differentias transeunt, affirmantque cau-sarum aliquas euidentes esse, quae dum aduersam ualetudinem crearunt, separantur: cuiusmodi 10.sunt frigus, labor, aestus,& similia. quasdam continentes, quae permanent, postquàm morbum ex-citarunt, hoc est, quibus praesentibus,& effectus eorum adsunt: increscentibus, affectus augentur:decrescentibus, minuntur:& cùm desinunt, ijdem finiuntur; quibus solis ac per se manentibus, ef-fectus quoque ipsi manent. Talia quidem receptissima sunt causarum discrimina, quorum nulliphthoropceon subijci potest. Euidens enim causa non est, quoniam morbus ipse permanent, necipsa àcorpore separatur. Nec continens causa dici potest, cùm magna ex parte hic adsit: quemadmodumaccidit ijs, qui à rabioso came sunt demorsi. Quòd si neque euidens causa, neque continens fuerit,neque per se, neque alterius consortio causa erit. Quòd si à nulla causarum differentia phthoropceondeducere possumus, consequitur, vt neque causam esse fateamur. Quòd autem asserunt, uocabula quae-dam in se non habere partes rerum significatrices, sed nuda& simplici pronunciatione sicta esse, fa-teri necesse est. Verùm non omnia, sed perpauca talem nancisci conditionem existimandum est:ne-que enim καοιεῖν in hoc nomine φθορασοιὸν, perinde atque assumptitia profertur, sed longè orincinemobtinet significationem. Quemadmodum enim φθορῶς, id est corruptionis, nomen mutationem inpeius significat; sic hoc uerbum ποιεῖν sumi debet, ut nihil amplius ex eo quòd hanc dictionem qθονὰsecum habeat, declaret. neque prorsus id significat, quod omnes palàm audiunt,& huic simile red-ditur, παιδἐχειν δήηος. Si dant à corruptione sanis fieri morbum, concedunt utique uim in hujusce-modi uerbo ποιεῖν subesse: siquidem aliquid est, quod corruptionem efficiat. Omne autem quodali-quid efficit, ostenditur per singulas causas, quae corporibus subijciuntur, idque tam in lethalibusuenenis, quàm in ijs quae corporibus ingeruntur. Verùm nonnihil subiacere causarum differentijsprodunt. Quinetiam aberrarunt, non exactam diuisionem assumentes. Qui verò se dogmaticos pro- 32fitentur, causam esse partim praeparantem, partim continentem asserunt, vt inguinum vleus,& inqui-nariam febrim,& quae effectui tum assistat, tum etiam separetur, vt à fraƈtis praecipitatio. In summa quo-ties quidpiam suapte natura causa fuerit, nec ulla diuisione comprehenditur, uitiosum est, neque causaadscribitur, eorum quae idem genus sortiuntur. Sed quod phthoropoeon causa sit, nomen ipsum ar-gumento est,& in ijs quae contingunt, apertius ostenditur. Quid aliud causae arbitrantur esse pos-impressum a serpentibus ictum, quàm ex animante uim,& illapsum in corpora uires? Nequeenimfrigus, neque aestum, nequem sectionem corporis, neue cruditatem, neq; aliud quicquam simile cau-sari possunt. Verùm quoniam causarum differentijs gaudent,& aliquas continentes, alias euidentesappellant, ipsis dicendum, utroque istorum modorum euidentem quidem causam esse, quod affectipraecedit,& quod corporis substantiam praeoccupat: continentem uerò, quod morbis praesenti- 49bus adest, qua separata recedunt, quae cum ipsa euenerant. Sed de ijs hactenus. Statuendum itaque amortiferam uim intrinsecus manifestissimam esse causam, ipsamque principem facere scopum opor-tet. Et antequàm ad ima decumbant morbi, uarijs modis est certandum, donec uis tota corporibusexcutiatur. Modò enim reuocari debet ea parte, qua pestis intrauerit: modò aliqua alia, praesertimprincipatum non obtinente, antè coërceatur, quàm altius irrepens uiscera tangat: aut eius pernicieseluatur, retundaturque, cùm iam membratim peruagatura est. Itaque uenena si hausta sint, crebrisuomitionibus: si morsu impressa, scarificatione, affixis concurbitulis, exuctu, carnis circumscriptio-ne, nonnunquam amputatione extremae partis, euocantur. Retinentur uerò infusione,& impositume-dicamentorum acrium cohibentur. haec simul utique arcere uires,& eluere possunt. Restinguuntur,&euincuntur meraciore potu, aut passo nulla aqua diluto, uel contrariorum esu, quae acrimonia sintprae-dita. Postremò deiectio alui, euocatus sudor,& alia quaedam in commune, quae membratim demostrabimus, auxiliantur. Verùm enimuero nonBethiferam modò materiam; sed& magnitudinen,&tempus, pro scopo considerare oportet. etenim ab iis remedia quàm plurimum discrimen capessunt.A magnitudine quidem, cùm nonnulla ex uenenis,& uirosis animalibus pericula minantur: aliaputredines altas, aut exteriores excitant: alia vehementissimos dolores, aut caecos cient: aliamix me-dicamentis cedunt,& magis minúsve molestias excitant. Oportet autem ea quae pericula ferunt, per-uicacioribus auxilijs expugnari:& minus infesta, mitioribus. Quippe absurdum fuerit in grauiori-bus, segnioribus medicamentis homines in discrimen adducere: in minoribus uerò, uehementiumauxiliorum iniuria corpus lacessere. Finitio à temporibus in promptu est: hoc enim subitò in pen-cula,& praesentes molestias adducit: illud verò sensim,& dilatas in diem longam, aut breuioremproducit. Itaque in acutis quidem confestim multa simul auxilia repraesentari oportet: reliquis, pau-latim. Haec quadam artis formula breuiter definita sint. Iam membratim rem prosequamur.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
752
JPEG-Download
verfügbare Breiten