And. Matthioli Comm.- f 56Οεραπεια τῶν ὑπὸ λυσσῦντος κυνὸς δηγμάτων. REMEDIA DENORSORVMA' CANE RABIOSO.CAP. XXXVII.Rario medendi duplex. vna communis, qua utendum in omnes morsus, quos uirulentae ani-mantes impresserunt: alia peculiaris priuataque, eorum duntaxat quos rabiosi canes momordetint:quae nonnullis quidem summam opem ferre consueuit: alijs uerò inutilis, maximè qui ex multo iamtempore ictum acceperunt. Quae ad hanc pertinent, primùm exponemus, deinde cursim perstrin-gemus, quae ad communem medendi rationem pertinent. Cancros itaque fluuiatiles in farmentis al-bae uitis cremare oportet,& cinerem eorum, quàm minutissimè tritum habere reconditum: itidem 10gentianae radicem tusam, cribratamque reponere. Quoties autem canis rabiosus morsum intulerit, inquaternos cyathos meraci uini, bina cineris cancrorum cochlearia, unumque gentianae conijciantur: haecin polentae dilutioris modum subacta, quatriduo bibantur. Inter principia medicamentum hoc mo-do detur. Atqui si ab illato morsu bini ternive dies fluxerint, curationem auspicabimur à triplicato po-dere, supra id quod ab initio retulimus. Optimum hoc aduersus rabiosorum morsus auxilium,quod& plerisque unum satisfecit, eoque cum fiducia uti licet. Sed ut alijs etiàmnum auxiliis con-tra ineuitabile periculum muniamur, nihil caeteris uti prohibet. Satius autem multò fuerit, etiamsiin vanum recidat, medicamentorum inhumanos tolerare cruciatus, quàm per inertiam, ac desidiamin discrimen adduci. Nec ita in demorsis à rabioso animali maiora vulnera uereri oportet, vti mincora,& ulcusculis cutis similia: quippe maiori vulnere confertim copiosus sanguis emanans, potestnonnihil virulenti liquoris exhaurire: quod in minoribus non accidit. quin à maioribus abfceden-tes carnes hinc auferre,& labia acie scalpelli circumscribere,& prehensam hamulo aut vulsella camenamputare oportet. In vtrisque circumstantia loca altioribus vlcusculis Icarificanda, ut copiosior san-guinis uacuatio arceat, ne uenenum membratim insinuetur, Cucurbitulae cum multa flamma agglu-tinatae id iuuamenti praestant, ut ueneni uis extrahatur.TAM accuratè enquisiteque tradidit hoc capite Dioscorides rapidi canis curationem, nihil planè silentio praete-Curatio demorforum à riens, ut mihi superuacuum esse uideatur quicquam addere. Verum ut nostrum sequamur institutum, utque stiàmmem le-cane rabioso. Ctoribus fiat satis, qui nouis semper rebus inhiant, non alienum fuerit hic nonnulla commemorare, quae multos for-tasse delectabunt, quòd ea in hac re non inutilia, neque scitu miucunda putem. In primis itaque illud animaduertendu est,quòd alia utique ratione cauerorum fluuiatilium cinerem praeparabat Galenus, quàm Dioscorides, ut constat apertè exuerbis ipsius Galeni lib. xi. simp. medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. At fluuiatilium cancorum cinis, quamquam similiter praedictis exiccatorius est; substantiae tamen totius proprietate, mirificè contra rabiosorum morsorumefficax est, isque tum solus, tum cum gentiana& thure moltò praestantior. Thuris sane partem esse unam oportet,quinque autem gentianae, porrò cancrorum decem. Et rarò equidem aliter illis nostis nos sumus usi: caeterùm ad eummodum plerunque, quo utebatur Aeschrion empiricus, medicamentorum peritßimus senex, conciuis, ac praec-ptor meus. Patella erat aeris rubri, in quam impositos cancros uiuentes, hactenus urebat, donec in cineremrodige-rentur, ut facile ad laeuorem redigi possent. Hic Aeschrion sic paratum promptum semper in aedibus hoc habebutmedicamen, tempore aestiuo urens cancros ipsos post ortum Canis, quando sol in Leonem transisset, luna decima ofte-ua. Porrò bibendum hoc medicamen ijs, qui à cane rapido fuissent morsi, praebebat quotidie usque ad diem quadrage. 40.simum mensura cochlearij satis magni, aquae inspersum. At si non protinus ab initio, uerùm aliquot post dies à morsucuram coepisset demorsi, tunc quotidie duo cochlearia aquae inspergebat. Ad ipsum uerò uulnus emplasticum appli-cabat medicamentum, quod ex pice brutia,& opopanace, acetoque conficitur, habens picis libram unam, unumace-ti acerrimi sextarium Italicum, opopanacis uerò uncias tres. haec Galenus. Caeterùm sciendum est, eos maximèMultorummeo iudicio, hallucinari(ut latius libro secundo prodidimus) qui gammaros Latinis uocatos, cancrorum fluuatiliumertor.loco, à cane rapido demorsis potui exhibent. Manque aliud Graecis animal esse censemus καρυ ἀον, aliud ueròό su-κόν,& καμμαριδα. Scripsit& Damocrates carminibus huiusce cancrorumirdoti componendiationem(ut li-bro secundo de antidotis refert Galenus) eo sanè modo, quo ipsum fortasse secutus eam reddit Dioscorides. Attamenantiquorum quidam resinam terebinthinam imposuerunt thuris uice, quod Aeschrion Galeni praeceptor buic semperinseruit medicamento. In summa huius antidoti uires miris laudibus ab authoribus celebrantur, adeò ut scripserit Ga-lenus, neminem unquam mortuum esse, qui hocirdoto rectè fuerit usus. His non dißimiles uires ueteres assignantAlysso, si siccum quadraginta diebus continuis detur ex hydromelite potandum: sed à prima statim die incipiendumerit. Huius experimenti meminit Galenus libro secundo deirdotis, ubi alia quoque ualentiora remelia ad rabitorummorsus ex Asclepiade retulit. Verùm nobis difficile admodum fuerit decernere, quaenam hodie planta sit, quae nete-rum Alysson repraesentet, ita ut potius de hoc diuinandum esset, quàm aliquid certi statuendum, ut latius superius li-bro tertio disseruimus. Commendauit Aëtius secundo,& sexto uolumine, ad morsus rapidorum canum bitumen Iu-Curatio exdaicum, siue Asphaltitis lacus, asserens si drachmae pondere ex aqua bibatur, non id modò aquae pauorem arcereAetio.sed& eos sanare, quos iam primum timor inuaserit. Memorauit etiam marinos hijppocampos ex aceto nigro& mellesubactos, tam potu haustos, quàm uulneri illitos. Confert praeterea his maximè acutus rumex: quare idem scripsit senouisse senem quendam, qui demorsos à sane rapido hoc solo rumice curabat. Primò enim ulcus eius decocto fouebas.deinde herbam ipsam illinebat, eandemque potandam exhibebat, quod quidem medicamentum tanquam efficacißimumsummopere
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
756
JPEG-Download
verfügbare Breiten