Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
49
JPEG-Download
 

49In Amatti Lusitani Enarrationes.quem tamen miror accusare Lusitanum, quum is de Iride diserens, acriter me accusauerit, quòd ibiquaedam in Plinium deprompserim.um lauvelsPolHeam scribit Dioscorides ad palmi altitudinem adolescere solijs Lenticulæ, gustuad- Cens.xci.destringenti, cui ita) subscribit Plinius libro xxVII. cap. XII. Polygala palmi altitudinem petit, in cau Polygata.le summo folijs Lenticulae, gustu adstricto. Quibus tamen notis difficilè admodum uidetur, ut quisherbam afferre possit, quae legitimam Polygalam referat, quum horum neuter caulium, florum, ra-dicum, natalisque soli huiusce plantae meminerit. At Lusitanus, qui(quantùm uideo) longè potiusOedipum, quàm medicum profitetur, quandam plantam Polygalam esse putat, quae uirgas Genistæmittit, in quarum summitate flores emicant, aurei, praestanti odore, ex qua(ut ipse ait) magna parsItaliae scopas parat. Quin& hanc quoque plantam scribit sapore esse amarissmo. Veruntamen cum ànemine memoriae proditum sit Polygalam hisce notis haberi, coniecturas, quas se dicit habere Lusi- Lusitani conjecturae inutitanus, praesertim quum ea scribere non sit ausus, friuolas, ac inanes putamus. Adde quòd Dioscori-des, Galenus, Plinius, Oribasius,& quot quot sunt alij grauissimi authores, nusquam Polygalamscripserunt esse amaram; sed adstringenti sapore. Praetereà Polygalae planta tota, omnibus consen-tientibus, lac prouocat, non flores tantùm, quorum nemo menunit. Sed hoc ignorans Lusitanus putat hanc facultatem floribus tantùm deberi, quòd suaui praestent odore, ac si odorata omnia lactiprouocando sint idonea.OCHRA.PVTAT Lusitanus Rubricam, qua utuntur Pigmentarij, ac Sarcinatores, quaque usi sunt hacte­ Censuxcvij-nus Myropolae lapidis Haematitis uice, genuinam esse Ochram. Sed magno tenetur errore. Ochra de Ochia.enim(ut Dioscorides scribit) luteo est colore, non rubro, ut propria indicat nomenclatio. Lixps,enim Graecis, pallor Latinis interpretatur. Id quod etiam fatetur Galenus Com. 11. in lib. Prognosti-corum Hippocratis. Quae si legisset Lusitanus, non ita fortassè temerè de rebus sibi ignotis tam ridi-culum protulisset iudicium.MELANTERIA.MELANTERIAM nasci in faucibus cuniculorum, in quibus aes foditur, salis modo concre­ Cens. xevii;tam, quin& in summa facie eorundem locorum, testis est Dioscorides: quo sit, ut aeris potius ali­ de Melante-quid hanc continere crediderim, quàm argenti, ut sibi falsò persuasit Lusitanus. Ipsa enim in argen-ti metallis non reperitur, sed in aeris cuniculis, cuius facultates possidet, perindè ac Chalcantum, So-ri, Chalcitis, ac Misy:& proindè rectè uim causticam obtinere Melanteriam scribit Dioscorides, qua& Misy. Argento enim nulla uis caustica inest, sed aeri quàmplurima.SORY.In censendo Sory non minori ducitur errore, quòd pro certo crediderit, Chalcanthum factitium, Cës. xcix. dequod Pharmacopcei Vitreolum Romanum uocant, genuinum esse Sory. Patet error, quòd Sory res Sory,sit effossa, non arte parata, tum etiam quòd Chalcanthum siue fossitium, siue sit arte paratum à Soryomnium consensu plurimum differat.AVRIPIGMENTVM.EODEM ferè tenetur errore etiam in Auripigmento, quòd pro more, temerè asserat id coctum CÉs.c.de Auesse. error facilè palàm fit, quòd scribat Dioscorides, Auripigmentum per se gigni ijs in metallis, ripigmento.in quibus gignitur Sandaracha, non autem excoqui,& arte parari. Crudum itaque est Auripigmen-tum non coctum. Quippè si coquatur,& igne torreatur, magnoperè rufescit, adeò ut Carbunculispetiem induat,& pellucidum fiat.GAGATESQv I D de Glegate, tandem eius opinionem referam? quem nigrum illud Succini genus esse ar­ Ces. ej. de Ga-bitratur, quo imagines parantur eorum galeris affigendae, qui peregrè proficiscuntur uel ad D. Iaco- gate lapide.bi aedes, uel ad alias quascunque. Nihil Lusitanum sui poenitet. Quantùm illa inter se dissonant?Quum Succinum hoc lapis non sit, sed potius, ut quidam putant, Biruminis, aut Pissasphalti genus. Gagatis de-Gagates porrò lapis est bituminosus, non autem Bitumen ipsum, equallidus,& crustosus; contrà scriptio.