Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
50
JPEG-Download
 

Petri And. Matth. Censurauerò illud, quum nullam lapidis speciem prae se ferat, nulloque equallore, crustisue sit uitiatum. Ge-nuino, ac uero Glegate utuntur Septentrionales quàm plurimæ regiones, quae lignis non admodumabundant, ad souendum ignem. Plurimum Gagatis foditur in Leodiensi agro apud Flandros, Bro-bandosque, qui plurimùm differt ab illo Succini genere. Sed praecidamus tandem quaeso alia, quae re-stant innumera, ne uideamur pilos quosque carpere, qui ueritatis candorem impediunt,& ne circaminutias cauillari nos arbitretur Lusitanus. Mihi quidem(ut ingenuè fatear) non leue fuit incom-modum cum huius friuolis ineptijs collectari. Veruntamen tum istius proteruitate lacesfitus, tummultorum(ut praediximus) honestissimorum uirorum precibus excitatus, id diligentius facere nonsum coactus, quàm uel meae occupationes, uel istius leuissima,& imperitissima temeritas à me exige-bant. Simul& commonebat non mediocriter illius saeuissima authoritas, quam in omnibus tam te-merè, tamque uanè sibi uendicat. Cui tantùm caeteros existimauit adhibituros fidei, ut ea quoque,Animaduer-quae nulla confirmaret ratione, eodem mentis stupore excepturos alios putarit. Hoc si uel temerma-sio in Ama- te, uel fortassè simplicitate, aut inscitia potius, quibus plurimum ualet, fecerit, agnoscat iam deni-thum.que quàm ei periculosum fuerit aliorum carpere,& immodestissimè damnare labores, priusquàm suaualeat intelligere foedissima errata, quibus omnia eius uolumina,& praeclarae illae Centuriae ubiquescatent. Nunc cùm& tela repulerim, quae tam insipienter ille in me recerat,& pariter hominem exsuis praesidijs citra omne negotium dimouerim, non tyronibus modò, sed etiam doctis non ingratamme in hoc collocasse operam arbitror. Nec uerò tanti mihi erit, si Lusitanus, quo est furore, iniustèse argui clamitet. Quin& hoc singulare suae démentiae dabit indicium, quo manifestius nullis argu-mentis, nulla ratione, nullae ueritate satisfieri posse conqueratur. Equidem quantùm potui, hoc uncèsum conatus, ut non solùm se reprehendi doleat, sed& suae confidentissimae imperitiae ipsum iure poeniteat. Quin etiam ut sciat, ac noscat se errorum Centurias fecisse, quemadmo-dum& aegritudinum. In quo quantùm profecerim Lectoris can-didi,& eruditissimorum uirorum erit iudicium.Fl1 S.