DE VITA MAGNI SPHORTIAE.tus hostium decurrens,& leuis armatura è diuerso expenses alis concitata, in medios impetum fecêre: Cataphractus quoque equitatus àfronte irruentium impetum egregie excepit, atque sustinuit: Ac eo-dem ferè puncto temporis Sfortia caecidit terga. Quibus malis vndique circumuenti Aquilani, in medio caesi,& ad vnum ferè omnes cumducibus, atque vexillis capti, temeritatis poenas dederunt. Qua calamitate permoti, qui in vrbe restiterant, portas victoribus aperuere,orantes Sfortiam, vt victos pariter,& deditos conseruaret. Nec mo-ra, captiuos omnes vna voce liberauit: Antonacciumque in primis,& Decursiones vrbis coenae adhibuit. Tanta re patrata, confectoquebello sine suorum vulnere hortatus est Aquilanos, vt Reginae nomenin posterum fidelius colerent,& ad impetrandam erroris veniam ipsi-us authoritate, ac officio vterentur: se libentissime intercessurum prohis, quos incolumes conseruasset, quum iure belli diripere, atque in-terficere posset. Id vero fortunae fuit humanis rebus illudentis, Aquilanos paulo ante superbla elatos, ingentique mox fractos calamitate,& demum subito, atque insperato gaudio exultantes conspexisse. QuoAquilanorum exemplo adducti, Iulius Caesar Capuanus, qui Capuamoccuparat,& Carolus Martianus,& Christophorus Caietanus, restitutis vrbibus, ac oppidis, veluti desperantes, consilióque depulsi, Sfortiavade, fidemque suam Reginae nomine praestante, ad officium redierunt.De Tartalia ad Tuscanellam deuicto. Cap. XXUIII.Artaliam inimico simul, ac hostili animo persecutus, ad Thuscanellam improuisa acie profligauit, vlturus iniurias, quas supe-riore anno, dum in custodia seruaretur, acceperat. Noctu enimà diuersa Viterbii porta, vt speculatores falleret, cum expeditis copiisprofectus, pedites caua in valle occultauit, vt ex insidiis, quum signumpugnae datum foret, extemplo prosilirent: Turmas vero quatuor, cumSanctoparente, obliquo itinere locatas statuit: ipse cum robore equi-tatus intra syluam constitit: Vti praeceperat, praemissi leuis armaturaeequites, praedatorum specie, armenta pascentia corripere, fugatis agrestib.coeperunt. Tartalia ad clamorem excitatur, familiam armat, praedamabigentium tergis inhaerere iubet: crescente tumultu, oritur praelium.Auctis numero hostib. Tartaliani equites ad tubae cantum sub signisporta effunduntur. Nec se continet Tartalia, quin ad ferendam opemcum globo cataphractorum erumpat. Tum vero erupêre è syluis vndiqueSfortiani: pugnatumque est, ac si alias vnquam longè fortissime. Sed premente Sfortia acrius, sternentéque. signa, Tartaliani intra portam sunt compulsi, magno accepto getrimento, maioréque ducis periculo, qui inue-ctus per pontem irrumpentib. simul Sfortianis casu quodam seruatusest: quum Hugonem Sfortianae turmae praefectum, vehementi offensione abcathena pontis in fossam deturbatum, reliqui impedito, atque occupato po-te subsequi nequiuissent. Nam Tartalia saucius,& multo perculsus meM iii
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Pauli Iovii Novocomensis episcopi Nucerini illustrium virorum vitae / [hrsg. von Pietro Vettori]
Entstehung
Seite
129
JPEG-Download
verfügbare Breiten