Band 
Volumen tertium.
Seite
202
JPEG-Download
 

zöi Io. Aür. Augur.

Tam patet his, ut noft tantum sub montibus aurumNatura efficiat,(ed ut id quoque prodeat arte,

Quoque modo id fieri possit, quandoque docebo.Interea, ne quid nobis quaerentibus obstet,

Quo minus his adhibere fidem sit forte necestc,

Quae contra soleant dici, nunc omnia solvam.

Mox eadem validis grata experientia signisImpetet,& gravium sententia prisca virorumDelebit referens quas jam videre parentesIpsi oculis,manibusque simul tetigere beati.

Atque hinc incipiens cuncta haec ex ordine pandam.Nil mirandum asque,quam si quod longa peregitAnnorum series genitali semine coeptum,

Audeat illud idem momento protinus horaeArs facere,ac proprio naturam vincere cursu,

Quem tenuit tanto inspacio per grandia terraeViscera,summa eadem servans vestigia ab imaSede,per anfractus tantos,ac casca per antra.

Nec minus his mirum si quis piimodia postitScire, quibus constet puri genus omne metalli,

Atque ea componens,auium dum conficit arte.Mensura exaequet,nec non & pondere libret,

Metitur quibus hasc natura,& ponderat unis,

Quid locus ? an quisquam poterit fornace caloremiEquare ? exiguis qui circumducta caminisNunc loca terrarum perfertur,nunc petit altamTellurem,mox Sc supraque infraque referturUnus,& inferto distendit cuncta tepore.

Quis potis est unquamtanta omniparentis apisciMunera naturas ? quas vis mortalibus unquamTanta fuit ? non ipsi etiam,qui numina caeloDejicere in terras conati, vellere ab imisJam potuere suis montes radicibus altos,

Invitae auderent sacra in penetralia, terra:

Tendere,scutarique piae secreta parentis.

Adde,quod in varias mutari corpora formasNatura haud patitur: neque enim velocis equi bo*Induerit speciem piger,aut Parnasia LaurusIn sc Chaoniam poterit convertere quercumNec magis,aes puro sc commutaverit auro,

Quam si quodque etiam queat a quocunque creari.Hascfunt.quae caelo mistam divinitus artemConantur frustra indiciis tenuare pusillis.

At neque scire opus est, (quamquam haec sit noscere pv