v»4 Io. Aur. Augur.
Sed quis in arcanos terrse descendat hiatus ?
Quis ve referre pedem possit loca terra remensus,Veridicove queat fari quae viderit ore ?
Vos Musae,quas node decens & dicere par estOmnia,vo6 divae nulli memorata priorumDicite,dc vobis ipse aurea vasa sacerdosPrima feram,aeternum sic aurea carmina d urent.Lynceus,ut fama est, visu praelatus acutoOmnibus e summo Siculi qui culmine montisPoenorum in portus oculo contendere poffet,
Et numerare etiam versanteis littore puppes.
Hic simul oppositas moles,simul edita saxa,Inferta montes acie penetrabat ad imos.
Altaque secretae spectabat viscera terra:;
Aera per purum veluti.vitreasve per undas.
Aut liquida quondam crystallo missa videmusSpectra,quibus rerum nobis respondet imago.
O quoties patrii residens sub rupe Pachyni,
Trinactiamque omnem supra speculatur & infra,ihthnei causas ignis rnotusque videbat.
Qui simul ac tanta vi fe procul omnia sensitCernere,non ultra cunctandi certus,& alteProvidus,externas animum converti t ad oras.Ergo ratem certa plenus spe magna videndiConseendit,pelagique Deos in vota salutat.Sicanio verum portu vix solverat,ecceCum feratempcstas caelique matisquc legentemGrajorum ob portus,Epyri veri ad urbes.
Hanc Arethusa illi Nymphas hortata marinasImmisit,Nymphisque etiam adnitentibus ipsis,
Et totum ex imo passim miseentibus aequor.Namque illas metu 5 in thalamis ne forte videri/Equoreis possent,invaserat aequus, & omnisTunc chorus obscura septum caligine caelumTexerat, ac noctem nautis obduxerat artam.
Hinc ille aerei properans it proxima PipdiCulmina spectatum,nec longum tempus, & omnisInterius Rhodopes,Hemi, Tomarique cavernasFontibus irrigui centum procul inde videbat,Oraque cernebat terrae penetralia centum.
Quin Pindo exoriens aderat Achelous ab ipsisSedibus ante oculos,& ab imo viscere Lynceo,Altera qui longo retinet taurina recessuCornua,seque alte exsporgens immense per antra