241 IO. A U R. A U G U R.
Acceleret cursus,eadem non apta retardet,
Seu calor intensus paulo minus aut mazis aequamMensuram exuperet,variet tempusve locusve:
Hinc tibi,si (pectes ratio,hinc 6c causa patebit.
In longum tanti spacium quae duxerit ortus,
Fecerit aut brevius: neque enim quem septimus editMensis, erit fallax hominum partus. Nec & hunc.quei«Protulit undecimus,non verum dicere passis,Quanquam haec in superos soleant & in astra referri.Sunt qui deinde tamen non parvis ignibus illumNoctes atque dies septem in fornace perustumDetineant, donec magis hic densetur, ut ajunt,
Quod tamen haud omni sapiens ex parte pröbärit.
Nam facere haud quicquam simile huic natura videtur:Coeperit at si quem, servat mox una tenoremSemper,& incoepto quae sint diversa refutat.
Hac tibi quo totum peragant,quem circumagis orbemRectius, integri,moneo,ne spreveris anniObservare tuis in rebus tempora passim.
Ac,si me quicquam studeas audire,sub ipsumVer adeo incipies,quototus parturit orbis.
Et quo se cunctis aperit natura creandis,
Cujus ad arcanum componas cuncta tenorem,
Me duce,quod monui semper.ne calle relictoIllius, ä recta quoquam discedere tentes.
Vere igitur tum vitra tibi conflare jubeto,
Vere etiam formare luto,atque aptare caminos,
Cum defavit hyems.ac dum non impedit astas,
Ut quamvis validos pertractes cominus ignes,
Forsitan hic numeros quar<is,& pondera rerum,
Quas tibi constituas,opus id quam perficis ante.
Verum si reputes,tria furit primordia tantum:
Dehinc duo,dehinc etiam,recte si videris,unumTantum erit,& solo triplex constabit in auro.
Quin ipsa hac uno comprehendas pondere cuncta sNam nihilo distant inter se juncta,fuumqueQuodque sibi alterno permutat pondere pondus.
Qua tamen ijxacte prorsus sic omnia tractes,
Ut neque tam tenui numero subducere curentAc neque tam modica perpendere lance minutimHi,quibus argento mire secernitur aurumInstrumenta quibus maneant,qua templa vocantur.Nam templi faciem praestant circumdata vitro,
Et pedis unius modulo constructa decenti,