zij4 Io. Aur. Augur.
Exire jussos charitatis terminos.
Hanc vos videre, hanc alloqui hanc vivq fluiVelletis omnes, conjugi prolem dare.
Hanc, charam, opibus viti luis, honoribusFungi paratis utriusque splendidaVirtute. Sunt humana quippe hatc omnia,
Et expetenda, & omnium gratissima.
Sed est, quod illa forte ad haec fari queat,
Voluiste scse haec, & cupisse consequi,
Dum v>ta staret, donec in terris diuQuaerendo, quod non assequi quisquam potest,
Ipla elaborarer, neque haec magni tamen *
Nunc adeo facere vel probare., ut anxieTerra marique, sccjulQ, domi, foris,
Ut fit, petantur omnibus periculis.
Ac digna tanto sint honore denique,
Prrore mentis quantus his vanae datur :
Quaj si parentur, non minus molestiaeProfecto, quam jucunditatis afferant.
Sccumquc multo sic melius actum putat,
Quam si juventam protulistetlongius.
Vidistet, inquit, multa quae mortalibusAcerba casus, yel voluntas attulitMaligna saepe, vel potestas aerior.
Quam ferre possit aequa virtus ulliusUnquam vicissim, sic laboribus laborConnexus alter alteri supervenitSemper, nec ulla concitis semel quiesDatur laborum vel malorum fluctibus.
Pluraque alia quoque, maxime yero omniumPrivata, publica, universaque incommoda.
Iniqua patriae quae tulerunt tempora,
Sensisset. At nunc coelitum vacans choris,
Interque divas ambulans felicius,
Quibus beata perfluatur gaudiisVix suspicari possumus, ne dicereId audeamus hi? minutis versibus.
Hoc praeter unum, quod venusto nomineJam clara, nunc re sidus it clarum polo.
AD M. HJERONTMFM VIDAM*Cremonensem.
P Sfe ferunt collem Phoebo Musisque dicatum,
-*■ Quo cuncti pariter certant contendere vates,