Band 
Tomus primus.
Seite
265
JPEG-Download
 

Contra Ce

inde quasi non omnes ad nostram religionemvocarentur: Oportuit , inquit, omnino omnes vo-cari , fi quidem omnes peccaverint . Et tamenin superioribus allatum a nobis est istud Jelu:Maub.n. penite a d me omnes , qui laboratis & oneratiestis, & ego reficiam vos . Omnes igitur bomi-a nes a hac ad peccandum proclivitate laboran-tes & onerati vocantur ad illam Dei requie-Pf.io6.zo. tem > quam nostra doctrina promittit . Misitenim Deus Verbum suum & sanavit eos , &.eripuit eos de corruptionibus eorum .

64. Pergit : Qua igitur causa peccatores profe-runtur ? Additque plura id genus . Responde-mus peccatorem simpliciter non anteponi illi,qui non est peccator 5 sed interdum accidit ,ut peccator sui peccati conscientia tactus & id-circo pcenitens atque propter sua peccata hu-milis anteferatur illi , qui minus quidem illohabetur peccator , ied se minime peccatoremesse existimat, immo gloriatur turgescitque qui-busdam bonis , quibus sibi ipse ornatus vide-tur . Id quod candidis Evangeliorum lectori-bus indicat de Publicano & Pharifeo parabo-

Luc.18.9. Ia , quorum ille dicebat :Propitius esto mihi& ftqq- peccatori : Hic autem magna de se opinionemale tumidus : Gratias , inquiebat , ago tibi ,quia non sum ficut catteri hominum , raptores ', in-justi, adulteri , velut etiam hic Publicanus. Ete-nim Jelus de utriusque oratione sic judicat :Descendit hic justificatus in domum suam ab illo:quia omnis qui se exaltat , humiliabitur : & quise humiliat , exaltabitur . Nec igitur Deo faci-mus injuriam , nec mentimur , cum docemusneminem esse quin sibi consoius sit humansparvitatis , cum hsc ad magnitudinem Deicomparatur ; & perpetuo postulandum ab il-lo esse quod natura; nostra» deficit ; quippequi solus potest suppeditare quae nobis de-sunt.

6 5. Caeterum putat ille ea causa sic a no-bis peccatores advocari, quod neminem reipsa.honestum justumque nobis conciliare nequea-mus ; & hinc fieri ut improbislimis perditissi-milque portas aperiamus. Verumtamen, si quapar est aequitate coetus noster consideretur >plures ibi videre est , qui a vita non admo-dum inordinata, quam qui a flagitiosa conver-si fuerint . Sic enim natura comparatum est ,ut j qui vitae melius actae sibi conscii sunt ,quum cupiant vera esse quae de mercede a Deobonis tribuenda praedicantur , promtius con-sensiim dictis praebeant , quam qui omninomale vixerint : hos namque conscientia deter-

Tom. L

a Hac ad peccandum proclivitate* ) Vide Annotationes adlib. 4. num. 40.

b Natura propendere . ) Vide Annotationes ad lib. 4. num.40.

c Musonium. ) Vel Babylonium intellige , vel Tyrrhenum:qui, Nerone imperante, floruerunt. Phsloftrat. lib. 4. cap. 12.Nero homines philosophari [non sinebat ; ignava atque iners 0-pera Philosophorum ipsi videbatur , quee divinandi peritiam adumbraret . Philosophicum pallium in judicio traduttum efl , utdivinandi artis pratextus . Sed ut alios omittam , MusoniusBabylonius , qui sapientia secundus ab Apollonio putabatur ,in carcerem detrusus in summo vitte discrimine versabatur , &»ist valido robufloque corpore extitijset , in carcere proculdubiofuisset mortuus. L cap. 16. Erat quoque temporibus illis Mu -fortius in Neronis carcere detentus , quem in philosophia asse-runt fuisse perseHifftmum . Jus. Jlpolog. 1. p a g. 4*5. Eos quo-que qui Stoicorum disciplinam ampleSiuntur , quoniam de mo-ribus etiam preeclare docuerunt , ( quemadmodum & aliqua exparte poet£ , propter innata toti generi humano rationis femi-na ) odio habitos , c&sosque esse novimus . Heraclitum quidemantiquitus , uti diximus ; Musonium autem inter eos qui jacu-lo noßro vixere , atque item altos scimus . Philostvat. lib. 7.Musonium quoque Tyrrhenum , multis in rebus imperio suo ad-versatum in insulam relegavit nomine Gyaram. Lucian. De

l s u m, Lib. III. 265

ret , quominus admittant se ab omnium judi-ce affectum iri suppliciis , qua; talium scele-rum reis infligi decet , & qua; justa de causaintentat supremus Judex . Quin & aliquandocontingit , ut pravi homines , etiamsi Ipe ve-niae poenitentia obtinenda vellent iis quae depoenis dicuntur assentiri , tamen peccandi con-suetudine & nequitia tincti penitus & imbuti,ad vitam sapientem rectaeque rationi consenta-neam eniti nisi difficile non possint . Quodquidem Celsus ipse vidit . Haec enim illi ne-scio quomodo exciderunt in sequentibus: Igno-rat nemo , qui innata proclivitati ai peccandumadjunxere consuetudinem , illos non poenis omninomutari , multo minus misericordia . Tffam res estperdifficilis , perfeffa naturce mutatio . Sed qui finepeccato sunt , ii sunt meliore vita donandi.

66. Sed & in his mihi Celsus videtur hal-lucinatus esse , cum natura & consuetudine adpeccandum proclives negat omnino mutari &vel poenis lanari posse. Ut enim verum fit adpeccatum omnes homines b natura propende- bre, & quosdam non natura tantummodo , sedetiam consuetudine ad peccatum ferri ; nonomnes tamen homines ii limt , qui perfectemutari non possint . Nam & jn omnibus Phi-losophia sectis & apud nos memorantur qui-dam usque adeo immutati , ut digni fuerint

qui pro exemplo optima vita proponerentur -Tales inter heroas suisse dicuntur Hercules &Ulysses : inter posteriores arate , Socrates : in-ter novissimos , c Musonius . Non igitur nos csoli contendimus errasse Celium , cum dixitperspicuum esse , qui innata proclivitati adpeccandum adjunxere consuetudinem , eos necpcenis posse adduci ad perfectam in meliusmutationem; sed etiam sani omnes philosophi,qui non negant ad virtutem reditum homini-bus esse possibilem. Demus vero eum non fa-tis accurate expressisse quod in animo habuit;tamen , quamlibet benigne interpretemur , ni-hilominus patebit falsum istud esse eos, quinatura sunt ad peccandum proclives & naturaconsuetudinem adjunxerunt, non posse ne poe-nis quidem persecte mutari ; & quod auditisillis verbis statim intelligitur , pro viribus anobis refutatum est.

67. Fortasse etiam nihil aliud indicare vo-luerit, quam eos ne poenis quidem posse per-fecte corrigi , qui natura simul & consuetudi-ne ad quadam rapiuntur facinora , & ea prae-sertim qua sceleratissimi perpetrant. Verum &id salsum esse arguit quorumdam philosopho-

L l rum

ps>'te Peregrini . Musenii Epistalse ad Apollonium Tfarnumexstant apud Philostratum , lib. 4. cap. 16. In dubio sum , anBabylonium, vel Tyrrhenum, Origenes signet. Item A.Gellius,iii 16. cap. 1. & Stobteus, Serm. 38. De Exitio, & alibi. Atsi interroges, istos sermones potius Tyrrheno adseriberem . Xi-philin. e Dion. lib. 62. At Seneca, & Rufus pnefeHus praeto-rii , cum aliis viris illuflriSus contra Neronem conjuraverunt.

Et paulopost . Rufus Musonius Philosophus his de causis inexilium missus efl . De boc agit Suidas in Me Galvios , quieumdem vocat Tyrrhenum, ex urbe Volsiniensi. Verum non in-telligo, qui fieri potest, ut Mufonio Tyrrheno Julianus S VoL .paßdrns ( rdpostata ) Epistolam mitteret, de qua Suidas lococitato. Facilius induci postum , ut credam istam Epistolam adMusonium Pamphylium fuisse scriptam ; qui, imperante Jovia-no, floruit: uti docuit Suidas ibidem, 'nem ia{ Marcianus. )

Ab his alius est . cujus meminit Tacitus , lib. j, Bist. cap.rj.

& lib. 4 - ca P- 4 - & 17. Etenim, ut recte observavit Scaltger,

( in Animadverf. Eufeb. ad ann. mm. xcvi. ) non pulsus fuitin exilium. De eodem agit Xiphilinus e Dion. lib. 66. Vespa-sianus statim philosophos omnes , prster Musonium , Roma ex-pulit. Utrum Musonius fit iste i viderint studiosi, inquit Sra-liger. Videbunt, si Tacitum & Xiphilinum inspiciunt locis ci-tatis . Spencer .