Band 
Tomus primus.
Seite
315
JPEG-Download
 

Contr a Celsum, Lib. V- 315

eos facere juberet ratio , dicat Celsus . Quasautem de Osiride & Iside pervulgarunt fabu-las , eas recensere siipervacuum esi: nec hujustemporis. Quantumvis illas sensu allegorico ex-plicentur » docebunt nos id unum , cultu aquamprosequi , quae res esi anim:e expers , & ter-ram , quam pedibus homines & caeterae ani-mantes calcant . Sic enim , opinor , utrumquetransformant, Osiridem quidem in aquam, Isi-a dem vero in terram . a Ad Serapidem quodattinet , & de quo longa est parum sibi con-stans historia, pauci dies sunt cum in mediumvenit, idque quibusdam Ptolemaei artibus, quiillum in Alexandri a veluti conlpicuum DeumNumenii exhibere voluit . Ait Numenius Pythagoricussententia describens quae ejus natura sit , illum stibstan-de Sarapi- t j 3e omnium quae in rerum natura sunt estee ' participem, tam animalium quam plantarum :

ita ut magi, venefici, dcemones incantati con-spirasse videantur cum statuariis, ut illum pro-Tom. 1.

fanis ritibus praestigiisque dsmones advocanti-bus Deum efficerent.

39. Quaerendum igitur est quid, rationis com-pos , mansuetum , omniaque ratione duce fa-ciens animal manducare conveniat & non man-ducare; non vero quasi sorte quadam colendaeoves , aut caprae , aut vaccae ; quamquam hisabstinere ferendum est, quippe ex quibus mul-tum utilitatis homines percipiunt : sed croco-dilis parcere eosque nescio cui fabuloso numi-ni consecratos judicare , res est longe stultissi-ma . Nam quid insanius quam feris parcerequL nobis non parcunt , & animalibus cultumtribuere, quae nos devorant? VerumtamenCel-sus eos probat , qui de venerandis crocodilispatrias observant leges , nec ullo eos scriptorefellit ; Christiani vero illi videntur redar-guendi , qui nequitiam execrari , vitiosa factafugere docti sunt & virtutem colere honore-que prosequi ut a Deo genitam Deique filium ,

R r i Ne-

a Ad Serapidem . ) Tacit. lib. 4. Hiß. Per eos menses,, quibus Vespasianus Alexandri® statos aestivis flatibus dies , & certa maris operiebatur , multa miracula evenere, queis caelestis favor, & quaedam in Vespasianum inclinatio Numi.,, num ostenderetur. Ex plebe Alexandrina quidam, oculorum,, tabe notus, genua ejus advolvitur , remedium ccecitatis ex-,, poscens gemitu , monitu Sa rapidis Dei , quem dedita super- stiticnibus gens ante alios colit precabaturque Principem,,, ut genas , & oculorum orbes dignaretur respergere oris ex-,, cremento. Alius manu ager, eodem Deo autore, ut pede ac,, vestigio Casaris calcaretur , orabat . Vespasianus primo i r r i - dere, aspernari; atque illis instantibus, modo famam vani-,, tatis metuere, modo obsecratione ipsorum , & vocibus adu- lantium , in spem induci .- postremo sestimari a Medicis ju-,, bet , an talis caecitas ac debilitas ope humana superabiles,, forent. Medici varie disserere : huic non exesam vim lumi- nis , & redituram , si pellerentur obstantia ; illi elapsos in,, pravum artus , si salubris vis adhibeatur , posse integrari :,, id fortasse cordi diis , & divino ministerio Principem ele-,, ctutn. Denique patrati remedii gloriam penes Casarem , irri-,, ti ludibrium penes miseros fore . Igitur Vespasianus cunela fortunat suae patere ratus ; nec quidquam ultra incredibile , laeto ipse vultu, erecta, qua: astabat, multitudine, jussa ex-,, sequitur. Statim conversa ad usum manus , ac cceco reluxit dies. Utrumque , qui interluere , nunc quoque memorant , postquam nullum mendacio pretium . A.ltior in Vespasiano,, cupido adeundi sacram sedem , ut super rebus Imperii contu- leret. Arceri templo cunctos jubet , atque ingressus , 'nten- tusque Numini , respexit pone tergum e primoribus. jEgy- ptiorum , nomine Ba filiden , quem procul Alexandr.ia plu- rium dierum itinere, & aegro corpore detineri haud ignora- rabat . Percontatur sacerdotes , num illo, die Basilides tern- pium inisset ? percontatur obvios , num in urbe visus sit ?Denique missis equitibus explorat, illo temporis momentooctomnta millibus passuum abfuisse. Tunc divinam speciem, & vnn responsi ex nomine Baiilidis; interpretatus est. Origo Dei nondum nostris autoribus celebrata : TEgyptiormn An- tistites sic memorant . Ptolemao regi , qtu Macedonum pri-mus -ksoypti opes firmavit , cum Alexantln ffi recens condit®mcenia ^ templaque , & religiones adderet, oblatum per quie- tem decore eximio , & majore quam hunjana specie , j-uve-,, nem, qui moneret, ut, fidissimis amicorum in Pontum mis- sis, effigiem suam acciret : 1 situm id regno, magnamque &,, inclytam sedem fore, qurc excepisset . Simul visum eumdem,, juvenem in ctelum igne plurimo attolli. Ptolemams., omine,, & miraculo excitus, sacerdotibus TEgyptiorum, quibus mos talia intelligere, nocturnos visus aperit . Atque , illis Pon- ti & externorum parum gnaris , Timotheum Atheniensem e gente Eumolpidarum , quem ut Antistitem cterimoniaru m Eleusi exciverat, qusenam illa superstitio, quod numen, in-,, terrogat. Timotheus, qussitis qui in Pontum measseot , co-,, gnofeit urbem illic Sinopen , nec procul templum vetere in-,, ter accolas fama Jovis Ditis. Namque & muliebrem effigiem,, assistere, quamplerique Proserpinam vocent. SedPtoiemasus, ut sunt ingenia Regum, pronus ad formidinem, ubi securi- tas rediit, voluptatum quam religionum appetens , neglige-,, re paulatim , aliasque ad curas animum vertere donec ea- dem species, terribilior jam & instantior, exitium ipsi , re- gnoque denuntiaret , ni jussa patrarentur . Tum legatos & dona Scydrothemicii regi ( is tunc Sinopensibus imperitabat) expediri jubet , praecipitque navigaturis , ut Pythium Apol- linem adeant, illis mare secundum : sors oraculi haud am-,, bigua : irent, simulacrumque patris fui reveherent , sororis relinquerent. Ut Sinopen venere, munera, preces, mandatasi tegis fui Scydrothemicii allegant. Qui diversus animi, modo numen pavescere , modo minis adversantis populi, terreri , fape donis promissisque legatorum flectebatur . Atque inte- riin triennio exacto , Ptoiemsus non studium , non preces,, omittere . Dignitatem legatorum , numerum navium , auri pondus augebat. Tum minax facies Scydrothemidi offertur, ne destinata Deo ultra moraretur . Cöntantem varia perni-

cies, morbique , & manifesta coelestium ira , graviorque in dies , fatigabat . Advocata concione , jussa Numinis , suos,, Ptolemieique visus, ingruentia mala exponit. Vulgus adver-,, fari regem, invidere jEgypto , sibi metuere , templumque,, circumsidere , Major hinc fama tradidit Deum ipsum appul-,, fas litori naves sponte conscendisse : mirum inde dictu, ter- tio die , tantum maris emensi , Alexandriani appelluntur . Templum pro magnitudine urbis exstructum : loco, cui no- men Rhacotis : fuerat illic sacellum Sarapidi atque Isidi air-,, tiquitus sacratum. Haec de origine & advectu Dei celeberri- ma. Nec sum ignarus esse quosdam, qui Seleucia, urbeSy- ri® , accitum regnante Ptolemain , quem tertia attas tulit,, alii auctorem eumdem Ptolemaium : sedem, ex qua tranlie- rit, Memphim perhibent, inclytam olim , & veteris /£gy- pti columen . Deum ipsum multi Llculapium, quod medea- tut aegris corporibus : quidam Osirim, antiquissimum illis,, gentibus numen : pierique Jovem , ut rerum omnium po-,, tentem .- plurimi Ditem patrem , insignibus , qu® in ipso,, manifesta, aut per ambages conjectant. ,, Clem. in Prompt.pag. 31. Sed quis his immoror , cum liceat vobis magnum illumdaemonem ofiendere quifnam fuerit , quem par excellentiam au-dimus cultu 0' veneratione dignum ab otrnnthus esse baaitum ?Eum non esse manu salium aufi sunt dicere , /Egyptium mrai-rum Serafim . Alii enim scribunt eum futße munus missum aSinopensibus ad P.tolemieum Phtladelphum , qui eos fame labo~rames misso ex JEqypto frumento obligavit ( ejse a ut era effigiem,Plutonis , ) qui acceptam ßatuam posuit in promontorio , qt,od'nunc appellant Racotim , ubi & Serapidis coli solet templum :Et paulopost .- Alii autem Ponticam statuam dicunt esse Sera-pim, translatam autem fuiffe honorifice Alexandriam a frequen-ti hominum conventu . Ifidorus solus, a Seleucenfibus , qui suntpropter Antiochiam, fiatuam fuisse traduSiam , qui ipsi quoquepenuria frumenti laboraverant , & nutriti fuerant a Ptolemain .Plutarch. libro De Iside & Osiride . Piolem.eus vero Soter Plu-tonis coiosum qui Sinopie erat sustulit , tum neque nossct ne-que vidisset unquam talem , quali forma per quietem imagina-tus fuerat se- videre , ac juberi eum quamprimum Alexandrianeperferre . Ignoranti autem & anxie inquirenti ubinarn locorumfitits esset, amicisque rem narranti, oblatus estSofibius quidamlate vagatus homo , qui Sinopie a se visum talem colossum di-ceret , qualem rex imaginatus suerat . Missi itaque Sotcles Q*Dionyfius longo tempore & legre , neque fine providentia divi-na , furtim ablatum colossum ad regem pertulerunt . Qui ubi-confpelius fuit, Timotheus interpres, & Manetho Sebennitn aCerbero & dracone conjecturis ductis collegerunt Plutonis e[fqsimulacrum,Ptolemieoque persuaserunt, non esse alius Dei, quamSerapidis . Non enim- isthinc hoc nomen gerens venerat: sed al-latus Alexandriam , Serapidis nomen-., quo /Egyptii Plutonemafficiunt , invenit. Eumdem vide in fift* libri De solertia ani-malium , Pausaniam in Atticis , pag. ZI. Eusebium , Chron-mdccxxx. Eustathium , in. Dionysi, Perieg. pag. 37. Nonne mul-tiplex & diversa historia ? Spencer. Vide etiam Bocharti Hie-rozoicon , pag. 337. & sequ. primse partis; & consule quos citatauctores, in primis Macrobium Saturnal. lib. cap. 1. cap.20.deSerapidis figura . Adi insuper Scaligerum , ad annum Eusebii3730. & pag. 38. Notarum in Fragmenta Gr®corum ad calcemoperis de temporum emendatione , Hic obiter observabo , netanti nominis auctoritas incautis imponat, a prastantissimo Bo-charto Tacitum immerito reprehendi , tanquam absurda & sal-sa narrantem, quod quum dixisset Sarapin., sive Serapio , Detir?.ffigyptiis ante ignotum , ex Ponto Alexandriam , procurantePtolemaeo, advectum fuisse, subinde addat, Templum pro ma-gnitudine urbis extructum loco, cui nomen Rhacotis : fuerat il-lic Sacellum Serapidi atque Ifidi antiquitus sacratum . Nequeenim dicit Tacitus Serapin suisse Deum JEgyptiis ante igno-tum i sed novi & ignoti Dei, e Ponto advecti simulacrum, exappositis insignibus, Serapidis , quo jam olim apud AEgyptiosPlutonis nomen erat, proprium fuisse judicatum , e Plutarch»liquet. Non enim isthinc, inquit ille libr. de Iside & Osiride.,.hoc nomen gerens venerat: sed allatus Alexandriam , Serapidisnomen, quo JEgyptij Plutonem afficiunt, invenit.