Band 
Tomus secundus.
Seite
34
JPEG-Download
 

zq. O R I G

maledixit Dominus Deus. Quomodo enim verumerit , quod ille Noe requiem dederit illi La-mech, vel populo, qui tunc habebatur in ter-ris , vel quomodo a tristitiis & labore cessa-tum est temporibus Noe , vel quomodo abla-tum est maledictum terra: , quod dederat Do-minus , ubi potius iracundia divina major o-Gen.6.6.7, stenditur, & refertur dicere Deus: Tarntet mequod feci hominem super terram ? Et iterum dicit:Delebo omnem carnem qua efl super terram . Et su-per omnia summa: offensa: indicium interitusviventium datur . Si vero respicias ad Domi-num nostrum Jefiim Christum , de quo dici-Joan. i.io. tur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mm-Gal.3.13, . iterum de quo dicitur: Fafftts pro nobis ma-

Matth 1 1 ^Bum - ut nos de malediBo legis redimeret; ite-* ' ' rum cum dicit: Venite ad me omnes qui labora-

tis , & onerati eftis , & ego resciam vos , & in-venietis requiem animabus veflris ; invenies hunceste, qui vere requiem dedit hominibus, & li-beravit terram de maledicto, quo maledixit eiDominus Deus. Huic ergo spiritali Noe, quirequiem dedit hominibus , & tulit peccatumGenes.6. 14, mundi dicitur: Facies tibi arcam ex lignis qua-dratis .

4. Videamus ergo qua- sint quadrata ligna.Quadratum est, quod nulla vacillat ex parte ,ied quocumque verteris , fida & solida stabili-tate consistit, Ista siint ligna, qua; omne pon-dus vel animalium intrinsecus , vel fluctuumextrinsecus ferunt. Quos ego arbitrordoctoresesse in Ecclesia , & magistros atque aemulato-res fidei , qui & populos intrinsecus positosverbo commonitionis, & doctrina: gratia con-solantur, & impugnantibus extrinsecus, vel gen-tilibus, vel haereticis, & quaestionum fluctus,ac procellas certaminum commoventibus , vir-tute verbi, ac sapientia rationis obsistunt. Visautem videre quod ligna rationabilia novit scri-ptura divina ? Recenseamus qui apud Ezechic-£ zee k 3 lern prophetam seriptum est : Et faBum efl ,z.&Jeqq. inquit, in undecimo anno, tertio mense , una diemensis, faBum efl verbum Domini ad me dicens :fili hominis dic ad Tharaonem regem jEgypti, &ad multitudinem ejus: Cui te similem facis in exal-tatione tua ? Ecce Jffur cypreffus in Libano , spe-ciosus ramis , & condensis umbraculis , & excelsusin altitudine . Inter medias nubes faBum efl cacu-men ejus, aqua enutrivit eum, & abyssus exalta-vit eum , et adduxit omnia flumina sua circaeum,et congregationes suas emisit ad omnia ligna campi .Tropterea exaltata efl altitudo ejus super omnia li-gna campi. Et post pauca dicit : Cypreffi multain paradiso Dei, et pini non sunt smiles ramis ejus,et abietes non fuerunt similes ei . Omne lignum inparadiso Dei non afflmilatum efl ei , et zelata sunteum omnia ligna paradisi delitiarum Dei . Animad-vertis de quibus vel qualibus lignis dicat pro-pheta? quomodo deseribat cypressum Libani ,cui omnia ligna quae in paradiso Dei sunt,comparari non possint ? Et addidit etiam hocad ultimum, quod omnia ligna , quas sunt inparadiso Dei, zelata sint eam, evidenter osten-dens secundum lpiritalem intelligentiam ratio-nabilia dici ligna quae in paradiso Dei sunt ;<quippe in quibus aemulationem quandam descri-bit esse adversum ea ligna, quae sunt in Liba-no . Unde ut & excursu etiam hoc dicamus ,considera ne forte & illud, quod scriptum est,Deut. 11.13, q U j a malediBus a Deo omnis qui pendet in ligno,fie debeat intelligi, quomodo & illud quod a-

E N 1 S

libi dictum est: MalcdiBus homo , qui spem ha- Hier. 17.^.bet in homine. Pendere enim in solo Deo debe-mus , & in nullo alio etiam si de paradiso Deiprocedere quis dicatur, sicut & Paulus dicit :

Etiam fi nos , aut Angelus de cedo evangelizaverit ^ j svobis aliter quam evangelizavimus vobis, anathe-ma fit. Sed haec alias. Interim vidisti quae sintquadrata ligna quae velut murus quidam & de-fensio his qui siint intrinsecus, a fluctibus quiextrinsecus superveniunt , collocantur ab spiri-tali Noe: qucE ligna extrinsecus, & intrinsecusbitumine liniuntur . Vult enim te architectusEcclesiae Christus non esse talem , quales suntilli , qui deforis quidem apparent hominibusjusti deintus autem sunt se pulchra mortuo-rum . Sed vult te & corpore sanctum esse ex- Mattb. 13.trinsecus, & corde intrinsecus purum, cautum 17.undique, & castitatis atque innocentia: virtutemunitum, hoc est, intus & foris bitumine es-se oblitum.

5. Post haec de longitudine, & latitudine ar-cae , & de altitudine memoratur , & numeri inhis quidam ponuntur ingentibus mysteriis conse-crati . Sed. antequam de numeris disseramus -,hoc quod dicit longitudinem, & latitudinem ,

& altitudinem, quale sit videamus . Apostolusin quodam loco, cutn de mysterio crucis sa-cratius loqueretur, ita ait : Vt sciatis qua fit Epbesg.iS.longitudo , c 5 " latitudo , & altitudo , & profun-dum. Profundum autem & altitudo idem signi-ficant, nisi quod altitudo spatium de inferiori-bus videtur ad superiora metiri , profundumvero de superioribus incipere, & ad inferioradeseendere . Consequenter igitur Spiritus Dei& per Moyses & per Paulum ingentium sa-cramentorum figuras enunciat . Nam p au i usquoniam descensionis Christi mysterium pra> .dicabat , profundum nominavit , quasi de fo-perioribus ad inferiora venientis. Moyses veroquia restitutionem designat eorum , qui perChristum de interitu & perditione sieculi tan-quam de nece diluvii ex inferioribus ad super-na & caelestia revocantur, in mensura arcae nonprofundum memorat, sed altum, tanquam ubide terrenis & humilibus ad caelestia & excelsiconscenditur . Numeri quoque ponuntur , tre-centi cubiti longitudinis, quinquaginta latitudi-nis , triginta altitudinis . Trecenti , tercenteni&nt . Centenarius autem numerus , plenus inomnibus & perfectus ostenditur , & totius ra-tionalis creatura; continens sacramentum : sicutin Evangeliis legimus , ubi dicit quia habensquis centum oves, ex quibus cum perisietuna, Euc. 1 fis*relictis nonaginta novem in montibus descen-dit quaerere eam, qua: perierat , quamque in-ventam humeris suis reportavit, & posuit cumillis nonaginta novem , qua: non perierant .

Hic ergo centenarius totius creatura? rationalisnumerus, quoniam non ex semetipso subsistit,sed ex trinitate descendit, & longitudinem vi-tae, hoc est, immortalitatis gratiam, ex patreper filium ac Spiritum senctum suseepit, idcir-co triplicatus ponitur: utpote qui ad perfectio-nem per gratiam Trinitatis augetur, & qui excentenario per ignorantiam lapsem, per agni-tionem trinitatis restituat in trecentos. Latitu-do quinquagenarium numerum tenet. Qui nu-merus remissioni & indulgenti® consecratus est.

Secundum legem enim quinquagesimo anno re-missio erat, id est, ut si quis distravisset pos-sessionem, reciperet; si liber in servitutem ve-nisset-,