Band 
Tomus tertius.
Seite
VIII
JPEG-Download
 

vm Praefatio»

lib. lv. De Prine., num.p. p. 1 66. ediderim : 'Perdifficile , utnon di-cam impoffibile , ffifc. non vero ( quemadmodum in editione Ge-nebrardi legitur ) Perdifficile, non dicam impoßhile , QV. Atqui eatamen est sola genuina, sola vera lectio, quas proinde, negle-cta altera, in textum fuit inserenda. Cur ita? Quia sola om-nium manuscriptorum codicum auctoritate munitur . Notaprima ad Prologum Rufini in libros De Prine, monueram Rufi-nianam Interpretationem recensitam a me fuisse ad sex peran-tiquos codices manuscriptos, unum Virodunensem noni sascu-li, alterum Corbeiensem noni pariter sasculi, tertium Colber-tinum, quartum Sorbonicum, quintum Monasterii sancti Mi-chaelis in periculo maris, sextum denique Monasterii sanctiRemigii Remensis. Quos fi prudenter consuluisset D. AlexiusDesessarts, certe agnovistet meam a nullo, Genebrardi autemlectionem ab omnibus manuscriptis codicibus abesse . Dicetforsitan peccatum saltem a me suille, quod ad imam pagirne166. oram monere neglexerim apud Genebrardum pro hisverbis: Perdifficile , ut non dicam impoffibile , legi: Perdifficile , nondicam impoffibile . At vero singulas typographorum oscitandaspro totidem variantibus lectionibus habere & adnotare nondebui, praesertim ubi de re nihili agitur, quemadmodum inpraesenti loco, ubi sive legeris: Perdocile, ut non dicam impoffi-bile , sive legeris: Perdifficile , non dicam impoffibile uno verbo, si-vo ut locum in contextu habeat, sive inde removeatur, idemsemper, aut sere idem remanet sensus. Utraque enim lectiorem esse difficillimam adfirmat, neutra rem esse possibilem ab-solute negat.