Buch 
Theses theologicae de libero hominis arbitrio / quas ... praeside ... Iohanne Buxtorfio ... publice tueri conabitur Georgius Schvarzius, Rhaetus ; ad diem [16] Maji, anni MDCLI ...
Entstehung
JPEG-Download
 

mus.Primo, breviter de LiberiArbitrii Naturadisseremus; Vires deinde ejus, pro varii subjectorum qua-litate, nec non diversis actionum generibus, explicabimus.

III.

Liberum Arbitrium, quod Aristoteles, latiorinonnihil vocabulo utens,}. Ethic. cap. i. \nia%av, & quoadactum ipsius, <zz&as(>e<nv; Graeci vero Patres in excessu pec-cantes, AuTi|a«ov, voclrunt: Latinis vocabulum comple-xum est,quod nec Intellectum,nec Voluntatem ipsam pro-prie , vel Actum facultatis unius ab alterius praecisum, signifi-cat; sed Potentiam quandam ipsius Voluntatis, in quä resi-det, & a qua libertatem suam,quae radicaliter ab intellectu de-pendet, formaliter habet, designat, quä, praeeunte rationis ju-dicio, objectum voluntati monstrante, illudque probante, velimprobante, ( quod Arbitrii nomine significatur ) Vo-luntas nostra illud libere (unde arbitrium ejus liberum quo-que dicitur ) eligere, vel repudiare potest.

rv.

Non itaque facultas erit aeque ad bonum,ac ad malum;proclivis, seu, tam bonum quam malum agendi,quidvis itempro lubitu perficiendi; sed in genere, Naturae Intelligentisfacultas, objectum aliquod, sub boni vel mali ratione, ä mentemonstratum, libere vel eligendi vel repudiandi. Dei enim ßcBeatorum Angelorum voluntas libertatem etsi habeat perfe-ctissimam ,ad malum tamen haudquaquam flexibilis; sed adbonum tantum determinata est.

V.

Objeäum Liberi Arbitrii funtMedia, non Finis. Cum enimFinis omnis bonus sit, ideo sub deliberationem non cadit.Media vero non omnia, sed illa tantum pro vero illius Obje-cto habentur, quae ad finem assequendum pertinere, adeoquefini accommodata esse, vel non, judicantur. Nam de eo,quodnihil ad nos attinet, aut in nostra potestate non est, (ut sunt,quaecunque ex necessitate naturali vel supernaturali,casu item

vel for-