Buch 
Dissertatio inauguralis medica exhibens theoriam icteri nigri / quam ... in inclyta Universitate Basiliensi pro gradu doctoris ... legitime obtinendo publicae eruditorum censurae subiicit Andreas Abiss, Curia-Griso ; ad diem 13. Decembris, MDCCXLIII
Entstehung
Seite
10
JPEG-Download
 

c io ) m

communis conspicitur , ac extremitati inferiori Oesopha-gi'& spinae dorsi dat locum. Alios minores sulcos aut ca-vitates, brevitatis causa, silentio praetereo.

Convexa Pars Hepatis tribus Ligamentis diaphragma-ti adligatur. Ligamentum dextrum profundius ortum in-terdum Cartilaginibus costarum spuriarum , saepius veroPeritoneo Diaphragma investienti Hepar jungit. Sini-ftrum in minore Lobo oritur, & alae sinistrae Diaphragma-tis conjungitur. Medium denique, Suspensorium quoquedictum in magna Hepatis Fissura prope Portas incipit, &supra conjunctionem Loborum pergens nectitur Diaphrag-matis involucro pone Cartilaginem Enfiformem, vel pa-tii m dexterius. Variant tamen nexiones Ligamentorumratione Loci in Subjectis, hinc nec Authores hujus respe-ctu conveniunt. Sunt autem haec Ligamenta propagines(a) membranae Hepar involventis, ac inter duplicaturamsuam suastantia gaudent cellulosa , per quam arteriae ve-naeque repunt. Est denique Vena Umbilicalis, quae, infoetu ex duabus arteriis , unä vena & Uracho inter se con-volutis constans , in Adultis in ligamentum abolevit: eSulco Lobulum Spigelii, ac sinistrum Hepatis Lobum in-terjacente egreditur, & adscendens Umbilico ad figitur:dicitur Ligamentum Umbilicale aut teres. Convexitas supe-rior brevi cellulosa fabrica adnascitur Diaphragmati;Cellulositas ista Ligamenti annullaris & coronarii nomine aNonnullis insignita est. Praeter has alias adhuc plureshabet connexiones , & haud erraret, fi quis diceret, He-par cum omnibus Abdominis Visceribus necti, quia nem-pe omnia extimam vaginam a Peritoneo accipiunt. Astquanquäm valide pluribus adligetur locis, id tamen haudobstat, ne Diaphragmatis & Musculorum Abdominaliummotui in Respirationis actu cedere possit.

Involucrum Hepatis est tenue membranaceum a Pe-ritoneo originem ducens, ac subjacentem habet telam cel-lulosam , quae substantiam Visceris penetrando , carnem

He-

(a) Boerhav. Praei. Acad. Vol. III. p. 118- n. g.