D ( iz) D
postquam eodem fere', quo Arteria Hepatica , loco intra-runt Hepar, arterias venasque (a) magnas in omni Hepateobnubunt.
Sunt denique Vasa Lymphatica , que ex variis tamconvexae, quam concavae partis locis prodeunt, & Cy-sternae Chyliferae vulgo inseruntur. Per inflationem VenaePortarum , Arteriae, Hepaticae , & Pori Hepatici con-spicua redduntur : ideoque dubium evadit, an non cumVena Portarum communicationem quoque habeant ?Quantum Anatomicorum industria detegere hactenus po-tuit, in acinis, maxime tamen ad fines Arteriarum hepa-ticarum oriuntur.
§. V 7.
Subtus in proprio Sulco Hepati adjacet Vesicula siveCystis fellea, quae est Sacculus membranaceus, pyriformisadscrvationi & ulteriori bilis elaborationi destinatus.
Nectitur Hepati per membranam ab Hepatis Tunicaorientem & super vesiculam se conjicientem.
In fundum dividitur atque Cervicem seu Collum . Ini-tium ejus atque finis angustiora sunt & in medio amplissi-ma, atque Cervix quasi i« uncum reflexus est. Uno late-re inSinu Hepatis jacet, altero Intestino Colo inecumbit,& cervice sua Duodeno adlidet (b).
In erecto Homine fundus est anterior , & leviter in-ferior : cervix autem posterior & parum superior; indorso incumbente situs fit horizontalis.
Ex quinque tunicis substantia Vesiculae est confla-ta. Prima membranacea est, ab Hepatis membrana propa-gata; cui altera cellulosa subjacet, interdum adipe instructa.Sequitur tertia musculosa ex duplici strato fibrarum, lon-gitudinaliter nempe a cervice ad fundum, atque transver-sim decurrentium, composita ; Fibrae autem hae non tan-to gaudent robore, ut constrictionem Vesiculae validamefficere possent. Quarta est denuo cellulosa, vasis sangui-
B 3 feris,
(a) Boerh. Praei, ac. 1. c. T. III.p. 134. ir. a. (b) 1. c. p. 149. n. a.