LAGIDAR,an. i2.
Id. ibid.
klirr, ipDemeer.
Diodor.
Id. ibid.
App. Syr.
Diodor.lib. 19.Ptol.Sot.an. iz.
Plut- inDem.
Diodor.
10 PTOLEMAEUS I.
tum comitata est , at cum sub occasum, solis Gazam praeteriret, equitumnonnulli ipso deserto urbem introiere , ut impedimenta efferrent i tantus adportas tumultus excitatus est , ut supervenientibus Ptolemmanis nem© adclaudendum portas, illos antevertere potuerit. Irruptione igitur hostium in-tra muros facta, urbs in manus Ptolemaei venit. Pugna hunc exitum sortitaest Olymp. 117. & Demetrius contento itinere Azotum pervenit: hinc prae-conem de recuperandis ad sepulturam cadaveribus misit. Ex Demetrianissupra 8000. capti sunt} occisi vero supra yooo. quorum pars magna equitesfuerunt.
Ptolemaeus autem & Seleucus concestä mortuorum sepultura Regiam quo-que supellectilem, quae in potestatem illorum venerat, & de captivis in aulacommorari solitos absque lytris Demetrio remisere: negarunt enim de his fe-cum Antigono dissidere, sed quod per bellum communi opera, prius cumPerdicca, deinde cum Eumene gestum, armis subactae regionis partes ami-cis non reddidisset, & redintegrata rursus amicitia cum ipso provinciam Ba-byloniae praeter omne jus Seleuco ademisset, captivos vero alios in iEgy-ptum misit Ptolemaeus cum mandato, ut in classis praefecturas huc illucdistribuerentur. Demetrius vero supellectile , famulis , & amicis receptis,deos precatus est ne ejus beneficii diu maneret debitor , sed cito par ei re-ferret.
Cum cassis in pugna omnibus exequias Ptolemaeus peregisset magnificas,Phoeniciae urbes cum exercitu invasit , alias obsidendo , alias persuadendosubjungens, post receptam Sidonem, prope Tyrum castra metatus , An-dronicum praesidii ducem de tradenda urbe sollicitat, praemiaque cum ho-noribus ampla pollicetur. Is nullo se modo fidem , quam Antigonus &Demetrius ipsi haberent, proditurum respondet, & gravissimis convitiisPtolemaeum incessit, sed aliquanto, quum per seditionem militum in hostismanus venisset , poenas , tum ob convitia » tum quod tradere urbemnoluisset , expectabat : Ptolemaeus vero nequaquam injuriae recordatusest, quinimo muneribus affectum inter amicos cooptavit & honorifice pro-vexit.
Ptolemaeus erat princeps aequitatis & clementiae studiosissimus & appri-me beneficus : quod etiam ad honoris & potentiae incrementa plurimumei commodavit , & Ut multi amicitiam cum ipso conjungere cuperenc»effecit: nam Seleucum Babylonia ejectum honorifice exceperat , suatn-que cum ipso & ceteris amicis felicitatem communicaverat. Quamob-rem etiam tum roganti Seleuco, ut milites cum eo in Babyloniam adseen-suros , concederet, propense cupideque assensit, & acceptis a Ptolemaeo800. alii tradunt 1000. & equitatus 200. Seleucus Babylonem versus con-tendit.
Quum Demetrium e Cilicia reversum Ptolemaeus in Coelesyria subsistens& in Syria castra habere accepisset, ex amicis quos fecum habebat, CillenMacedonem delegit, huic validum adjunxit exercitum, cum hoc mandatout tota Syria Demetrium expellat, aur velut indagine circumventum conterat.Qui dum in itinere est, Demetrius a speculatoribus certior factus, Cillen adMyuntem negligenter castra metatum » impedimentis ibi relictis , cum mi-litum expeditissimis fecum raptis, contentum noctu iter fecit, & oppres-sis subito circa excubias matutinas hostibus, exercitum in potestatem re-degit , ex eaque septem millia hominum Lc ducem eorum Cillen vivumcepit.
Tanta victoria tam feliciter parta datus Demetrius, cladem superio-rem compensasse existimabat , quia tamen Ptolemaeum contra se ven-turum putabat, ita castra fecit ut paludes & lacus pro munimine illorum
haberet