Buch 
Historia Ptolemaeorum Aegypti regum, ad fidem numismatum accommodata / / per J. Vaillant ...
Entstehung
Seite
12
JPEG-Download
 

LAGIDAR.an. 14.

Ptol. Sot.an. >5.Ibid.

Theocrit.IJyl.Ptol. Sot.an. id.

Diodor.

Cicer, lib;de fato.

Diodor.

12 PTOLEM^US I.

alii etiam ad ejus imitationem properarent, cum plurimos jam antea defe-cisse viderent: Illi ergo in insulam profecti a Menelao exercitus praetectomilitibus acceptis, domum Nicoclis circumsistunt, & exposito Ptolemaei de-creto, ut vita se abdicaret, imperant. Qui ad diluendum quae objicieban-tur , primum se convertit. Ast ubi nemo attendit , sibi manus infert.Axiotheca Nicoclis uxor, auditi viri morte , filias suas adhuc virgines ju-gulat, nequis hostium sibi illas mancipet, fratrumque Nicoclis conjuges, utlina cum ipla mortem oppetant, instigat: cum tamen nihil acerbi in eas sta-tuisset Ptolemaeus, sed incolumitatem illis concessisset. Quamobrem Regiatam improvisis repleta caedibus & infortuniis , fratris Nicoclis, foribus oc-clusis , domoque succensa , mortem cruentam sibi conscivere. Ita fami-lia Regum Paphiorum tragicis oppresia calamitatibus, fuit abolita.

In ^Egypto classem reparare j usserat interea Ptolemaeus ; nam duces suosin Cilicia profligatos & urbes quas occupaverat a Demetrio recuperatas,agnoverat & Vere Phaselidem classe expugnat. Hinc in Lyciam trans-vectus, Xanthum Antigoni praesidio insessam vi cepit. Inde Caunum appul-sus, urbem sibi deditam accepit, arcesque praesidiis occupatas violenta ma-nu subegit: Persicum vero deditione militum in manus ejus venit.

Tum in Con profectus accivit Ptolemaeum. Is Antigoni ex fratre neposerat, exercitumque fidei suae creditum habebat, sed relicto patruo, cumPtolemaeo rei communiter gerendae societatem iniverat. Ex Chalcide igiturprofectum & Con delatum Lagidem Ptolemaeus praefectus initio humaniterexcepit, post quum ille eum insolentius se gerere & duces suos muneribuscolloquiifque sibi devincire animadverteret; veritus ne quid insidiarum mo-liretur, praeoccupatum custodiae tradidit, & cicutam bibere coegit: militesautem castra ejus secutos, promissis ad se pellexit & ordinibus suorum im-miscuit. Berenice una ex ejus uxoribus Ptolemaeum cognomine posteaPhiladelphum qui patri in regno successit, in ea insula, peperit.

Graeci ad Ptolemaeum venerant, eum rogantes ut cum iis proximus es-set, eorum urbes in libertatem vindicare vellet, quorum precibus acquies-cens Ptolemaeus e Myndo Cariae magna cum clasle per insulas navigans An-drem reducto praesidio liberavit: inde transportatus Sicyonem & Corin-thum ä Cratesipoli recepit, ceteras insuper urbes liberare proposuerat; mul-tum ex benevolentia Graecorum rebus suis accessurum arbitratus. At cumfrumentum & pecunias suppeditare jussi promislbrum facerent, indigna-tus Lagides pacem cum Caliandro hac conditione inivit ut quas quisquetunc haberet in potestate urbes retineret. Ptolemaeus qui Stilponis Mega-rensis patriam victor obtinuerat, tradita ei pecunia orabat, ut fecum iniEgyptum navigaret, ille pecuniae modicum accepit, & renuens, profectio-nem ei in ^Eginam concessit, & Sicyone ac Corintho praesidio firmatis, Ale-xandriani trajecit. Cleopatra Antigono infensa, propensione sua, ad Pto-lemaeum inclinavit, Sardibusque ut transportaretur ad ipsum excessit. Erathaec Alexandri M. Soror, Philippi ex Aminta filia, & Alexandri qui expe-ditionem in Italia susceperat, conjux. Ob generis ergo nobilitatem Caslan-der & Ptolemaeus » Antigonus etiam & Lysimachus , denique praestantissi-mus quisque ducum, post Alexandri obitum ejus matrimonium ambiebat,Cum enim Macedones conjugium hoc sectaturos, unusquisque speraret,familiam Regiam, tanquam summum hac ratione imperium ad se translatu-rus , affectabat. At Sardium praefectus , cui attinendae Cleopatrae manda-tum dederat Antigonus, disceslum ejus inhibebat, ejusque deinde jussu,muliercularum quarumdam opera dolose illam necavit. Antigonus verose necis auctorem infamari nolens , quasdam ex mulierculis , quasivitae illius insidiatas , capite plexit; & funus Regia magnificentia cu-ravit.

Ophel-