PTOLEMÜU S II. 29
enim ad sororis filios, quorum Regnum occupaverat, quam concordiae LAGIDARfraude pervenire non poterat , sed nota scelerata Cerauni voluntas sorori an. 41.erat. Itaque non credenti mandat, velle se cum filiis ejus Regni consor-tium jungere, cum quibus non ideo se armis contendisse, quoniam eripe-re his Regnum; sed quod id facere fui muneris vellet. In hoc mitteret ar-bitrium jurisjurandi , quo präsente apud Deos patrios, quibus vellet obsecra-tionibus se obligaret.
Incerta Arsinoe quid ageret^ si mitteret, decipi perjurio, si non mitteret, ^ ibid.provocare rabiem fraternae crudelitatis timebat. Itaque plus liberis quam sibimetuens, quos matrimonio suo protecturam se arbitrabatur, mittit ex ami-cis Clodionem : quo perducto in sanctissimum Jovis templum, veterrimae Ma-cedonum Religionis, Ceraunus sumptis in manus altaribus, contingens ipsa si-mulacra & pulvinaria Deorum,inauditis, ultimisqueexecrationibusadjurat, sesincera fide matrimonium sororis petere, nuncupaturümqueseeam Reginam,neque in contumeliam ejus se aliam uxorem, aliosve, quam filios ejus, habi-turum. Arsinoe postquam & spe impleta est, & metu soluta, ipsa cum fratrecolloquitur, cujus vultus & blandientes oculi, quum fidem non minorem,quam jusjurandum promitterent, reclamante Ptolemaeo filio fraudem subesse,in matrimoniufratris concedit.
Nuptias magno apparatu, laetitiaque omnium celebrantur. Ad concionem "?>quoque vocato exercitu, capitisororis diadema imponit Reginamque eam ap-pellat. Quo nomine in laetitiam effuse Arsinoe ,!quia quod morte Lysimachi prio-ris maritiamiserat,recepistet: ultro virum in urbem suam invitat, cujus urbis cu-piditate fraus struebatur. Praegresta igitur virum, diem festum urbi in adven-tum ejus indicit: domos, templa, ceteraque omnia exornari jubet: aras ubi-que, hostias disponi, filiosque quoque suos, Lysimachum sedecim annosnatum, Philippum triennio minorem, utrumque forma insignem, corona-tos occurrere jubet. Quos Ptolemaeus ad cHlandam fraudem, cupide &ultra modum verse affectionis amplexus osculis diu fatigat.
Ubi vero ad portam ventum est, occupari arcem jubet, pueros interfici. ItJ « ibid « *'Qui cum ad matrem confugissent, in gremio ejus, inter ipse oscula truci-dantur. Proclamante Arsinoe, quod tantum nefas aut nubendo, aut postnuptias contraxistet, pro filiis saepe se percussoribus obtulit: frequenter cor-pore suo, puerorum corpora amplexa protegit, vulneraque excipere, quaeliberis intendebantur, voluit. Ad postremum etiam spoliata funeribus filio-rum, scisse veste, & crinibus sparsis, cum duobus servulis ex urbe protra-cta, Samothraciam in exilium abiit, eo miserior, quod mori cum filiis ei -non licuit.
Haec Cerauno inulta non fuerunt. Quippe Diis immortalibus tot perju- p^* :ria & tam cruenta parricidia vindicantibus. Galli autem, duce Belgio, ad Justin,tentandos Macedonum animos, Legatos ad Ceraunum mittunt, osse- Memn -rentes pacem, si emere velitj sed Ptolemaeus inter suos, belli metu, pa-i^ er ‘ cap ‘cem Gallos petere gloriatus est. Nec minus ferociter se Legatis quaminter amicos jactavit, aliter se pacem daturum negando, nisi Principes suosobsides dederint, & arma tradiderint j non enim fidem se, nisi inermibus,habiturum.
Renunciata legatione, risere Galli, undique acclamantes, brevi sensu- id.ibid.rum, sibi an illi consulentes, pacem obtulerint. Interjectis aliquot die-bus, praelium conseritur, victique Macedones caeduntur. Ceraunus mul-tis vulneribus saucius capitur , caput ejus amputatum & lancea fixum,tota acie ad terrorem hostium circumfertur. Paucos ex Macedonibus fugaservavit. Ceteri aut capti, aut occisi, postquam regnasset Ceraunus annum& quinque menses.
D z Me- 4