Buch 
Historia Ptolemaeorum Aegypti regum, ad fidem numismatum accommodata / / per J. Vaillant ...
Entstehung
Seite
142
JPEG-Download
 

14 *

PTOLEM^US XI.

Cicer, adib. i. ep. 7.

Id. Faml.cp.S.

lagidar. binio ejus Provincias Praslidi amicus factus , in spem venerat se ei socium inan. z68. bello Parthico quod ille parabat, futurum j sed spe sua, Senatu Romano non

permittente, decidit: aliam verö potiorem reperit, per amicos enim quos-dam , eo nesciente ad siEgypti Reginam deductus est : simulavit autem sesilium este Mithridatis Eupatorisj Rex itaque declaratus est vir quidem re-bus gerendis aptus, acris & magni nominis, mox ad .fEgyptum contra Roma-nos tuendam, ingentem clastem comparavit.

Interea Senatusconsultum nullum extabat» quo Ptolemaei reductio Len-tulo Spincteri adempta esset, & ille perspicere poterat, qui Ciliciam Cyprum-que tenebat quid efficere <5c quidconfequi posset, & si res f acultatem habi-tura videretur, ut Alexandriam atque rEgyptum renere posset, este & sus& Romani Imperii dignitatis, Ptolemaide, aut aliquo propinquo loco, Re-ge collocato, illum cum classe atque exercitu proficisci Alexandriam, ut curaeam pace prassidiisque firmaret, Ptolemaeus redeat in Regnum & sine eo, ut&per illum restituatur, quemadmodum Senatu? initio censuit, & sine multitu-dine reducatur, sicut homines religiosi Sibyllae placere dixerant.

Cato Tribunus legem interea promulgavit de imperio Lentuli abrogando,vestimentum filius mutavit; quam vero promulgationem tulit fle , ob pa-ctionem forte secretam cum Ptolemaro niram : unde timor Lentuli amicis,Id.i.i.ep.f. neaut eriperetur a Senatu Regia causa, aut desereretur: Quod si resitafo-ret, iis quiddam tertium videbatur, ut neque jacere Regem paterentur, necipsis repugnantibus ad Lentulum deferri, ad quem probe jam delatum esteexistimarent: sed cüm Lentulusmhil pro Rege moliretur, & PtolemXus Pom-peium sollicitaret, ab ipso literas ad Gabinium Syrias Prassidem commendati*tias accepit.

Ptolemaeus ad Gabinium expeditionem in Parthos parantem Sejam Euphra-tem fluvium trajicientem cum literis Pompeii advenit, mutataque sententia,Joseph. Ant. ipsum in ^gvptum reducere visum est. Rex tum Gabinio, tum exercitui,i-J 4 -c. postquam restitutus esset, daturum se mrgnam pecuniae copiam promisit,plerique Duces refragati sunt, & Gabinius bellum hoc dubitavit suscipere, sedvehementer decem millibus talent im mancipatus erat , cum Antonius re-rüm avidus magnificarum , Ptolemaeo cupiens roganti gratificari , praestofuit ad inducendum atque incendendum Gabinium ut hoc bellum susci-peret.

Lege cautum erat primüm , ne quis Praefectus extra Provincis fines pro-ficisceretur, deinde ne quod suo arbitrio bellum susciperet : ad haec & Po-pulus & Sibylla interdixerant , ne Ptolemaeus reduceretur : led Gabiniusquanto magis id vetitum sciebat, tanto majorem inde quaestum faciebat: ita-que relicto in Syria filio Sisenna, admodum parvo natu, cum perpaucis militi-bus in ^Egyptum profectus est.

Hircanus & Antipater Gabinium frumento, pecuniis & auxiliis adjuveruntcum iter per altum & sitiens fabulum esset faciendum cura eluviem &Sirbonidispaludes quas Typhonis exhalationes vocant siEgyptii , missus cum equitatuM. Antonius, non modo angustias occupavit, led Pelusium profectus, am-iib. 4. c. n. piam urbem cepit, Judasis eam accolentibus in societatem pertractis Antipa-tri consilio.

Redacto itaque in potestatem Pelusii prassidio , Antonius simul iter prs-stitit exercitui securum & spem Gabinio victoria firmavit. Cüm autem Pto-lemasus simul atque Pelusium iniit} ira &odio inflammatus instituisset truci-dare, intercessit, & id prohibuit Antonius i rumor inde Puteolos venit circaIV. Kal. MaiasPtolemsum esse in Regno.

Gabinius Pelusio, duplici acie instructa progressus, eadem die fEgyptiosoccurrentes fudit, poterat statim initio nascens malum opprimere nam Ar-

che-

Lagid. 169Prol. ii.Dion. 10.

Dio.l. ,9.

Plut.in

Anton.

Dio.lib.

39 -

Plut.in

Anton.

Joseph.

Antiq.

Dio. lib. 39.

Cicer, iib.Ep.4, sdAttic. 9.Dio.lib. 39