Band 
Volumen primum.
Seite
46
JPEG-Download
 

46

de architectura

seu locorum propicomparati

netates habere tantas eiusdem generis utilitates, ut ex his

itionibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus

illustrationes

21

ubi (Genes. XI 3) edocemur, primos Babylonis con-ditores civitatem cum turri usque ad caelum elataconstruere praesumentes, lateribus pro lapidibus, etbitumine pro mortario ad aedificandum usos luisse :nonb cnV rvn mnm p* n»Vi cnV m , sic textusHebraicus, cp.i redditus fuit a Latino Interprete , Ua-bueruntque lateres pro saxis , et bitumen pro caemen-to. Sed tpiis non videt parum idonee vocem caementoadhibitam ab ipso fuisse? Caementa enim significantfragmenta lapidum, silicum, et similium materiarum,uti videre est apud Vitruvium ipsum hoc Libro cap.2,Libro secundo cap. 4, 7 , 8 , Libro septimo cap. 6 , etLibro octavo cap. 7, nec non apud Ciceronem (proMil. cap. 27 ) , Livium ( Uist. Rom. XXI 11), Plinium(Hist. Nat. XXXVI 51), aliosque Scriptores. Praetereaiam Sacer Scriptor dixerat: Et fuerunt eis lateres prolapide ; heinc subdit, et bitumen fuit eis pro luto ; voxenim *icn respondere debet materiae, qua lapides unie-bantur , seu mortario ex calce et arena , seu luto , seualio simili linimento . Et revera Interpretes LXX dede-runt pro voce illa nekog lutum ; et sic retulit Philo ( deConfus. ling.): lutum verterunt etiam Textus llebraeo-Samaritanus , Paraphrasis Chaldaica, et Versio Arabica .

21 Praetermissa quaedam a Vitruvio circa antiquammurorum et turrium munitionem breviter recensere ,gratum opus lectoribus existimo. In summitate muro-rum et turrium ex parte exteriori erant plutei pinnismuniti, ad tegendos eos , qui ibi ad defendendam ci-vitatem versabantur. De pinnis mentionem egerunt Var-ro ( de L. Lat. V 32 ), Caesar ( B. G. VII 72 ) , Lucanus( Phars. III v. 386) , Curtius (de Gest. Alex. IX 4), et alii.Hae a Virgilio minae (Aen. IV v. 88 ) appellatae fue-runt, quia iuxta Servium indicabant eminentias muro-rum quas pinnas dicunt , licet Turnebus ( Adv. III 14)pro fenestris minas venditet; at suspicor, pinnas dictasfuisse minas, quia ab illis tecti oppidani minabantur ho-stibus. Progressu temporis pinnae dictae fuerunt meru-la fortasse a murulis, quia parvum murum repraesenta-bant. Memorabiles sunt pinnae, quibus praediti erantseptem circuitus civilaLis Ecbalanae iuxta narrationemHerodoti ( Hist. I 98 ) : pinnae primi circuitus coloreerant albicante, secundi nigro , tertii purpureo, quarticaeruleo , quinti sandaracino , sexti argentatae, postremiinauratae ; unus pinnarum ordo alteri supereminebat.De pluteis vero et pinnis heic mentionem non agit Vi-truvius; sed has et illos memorat Libro decimo cap. 18describens secundum genus testudinum Mos eratapud Veteres proiiciendi in exteriorem partem pluteosmutulis sustentos , et iuxta eorum basim quaedam fora-mina construendi, per quae aquam , oleum fervens , sa-xa , et similia in hostem ad muros, turresque subeuntem

iaciebant; et haec foramina supra portas efficiebanturpraesertim ad restinguenda incendia ab hostibus exci-tata , uti praecepit Vegetius (Inst. Mil. IV 4 )_ Supra

muros construebantur etiam stationes pro excubiis *has memorat Herodotus (Hist. I 179) in Babylone ctappellat oUri^arcc . Praeterea antiqui muri

et turres erant fenestris instructae, per quas sagittaecontra aggressores eiiciebantur ex arcubus , scorpioni-bus , balistis, aut catapultis. Fenestrae memorantur aCaesare (B. C. II 9), et describuntur a Philone (deMunit, p. 81 ) , apud quem appellantur Sufafos illae, perquas emittebantur sagittae e scorpionibus,catapultis,etbalistis , et cum adiectivo ragncxl illae , per quas eiicie-bantur sagittae ex arcubus; hae uno vocabulo dici pos-sunt ToZcudeg . Docet praeterea Philo, fenestras facien-das esse extrinsecus angustiores, et intrinsecus amplio-res , ut melius sagittarum emissiones dirigantur. Fene-strae dictae fuerunt cava a Livio ( Hist. Rom. XXIV 34),cum ea describit in muro Syracusarum ab Archimedefacta, ut scorpionum ictibus Romanos peteret. Licetheic fenestras non memoret Vitruvius ; tamen de eisindirecte mentionem facit Libro decimo cap. 17 descri-bens Dyadis turres ambulatorias Circa portarum mu-nitionem nihil fatur Vitruvius : sed Vegetius (1. c.) nosdocet, Veteres ante portas propugnaculum construxis-se , in cuius ingressu suspensa erat cataracta ope fer-rearum catenarum et funium, quae demittebatur , cumhostes ingressi fuerint, ad eos interficiendos. Catara-ctis feliciter usi sunt Salapini contra Annibalis frau-des , iuxta narrationem Livii (Hist. Rom. XXVII 28).Erat praeterea mos apud Veteres construendi turresprae aliis grandiores dextra ac sinistra portarum, utmelius portas defenderent; et has sexangulares prae-cipit Philo (1. c. )- Coronidis loco affero in Tabu-la V (Fig. I a ,2 a ) particulam murorum civitatis Pom-peiorum : monumentum hoc admiratione dignum exhi-bet duplicem murum A, B; inferior aequiparari potestilli dicto a nostris falsabraca , a Gallis fausse-braie,ab Hispanis falsabraga , ab Anglis jalse-bray , a Ger-manis unterwall , et , quod mirabilius, praeditus estmurulis transversis C , dictis a nobis traverse , a Gallistraverses , ab Hispanis traverses , ab Anglis traverse,a Germanis riegel-ivand , qui tanto studio adhibiti fue-runt a Neotericis, ut cortinas et vias coopertas ab icti-bus directis liberarent . Turris habet posterulam D jpraedita est fenestris E , pluteoque F cum pinnis G ,et in summitate interioris scalae planum elegatum IIpraesentat simile illis , quae a nobis dicuntur cavahen *a Gallis cavaliers, ab Hispanis caballeros , ab Angliscavaliers , a Germanis katzen. Vide quot opera recen-tia in uno veteri monumento observantur!

1