Band 
Volumen primum.
Seite
62
JPEG-Download
 

62

J)E ARCHITECTURA

exlra urbem loco, quo minime * scmper liomines, nisi per sacrificium,neccsse habeant adire , cum religiose * , caste , sanctisque moribus i slocus debeat * tueri . Cctcrisquc Diis ad sacrificiorum rationes aptae

-i. i 'I ^

lOCUS - A ^

templis areae sunt distribuendae.

i I is areae suul uisiu^um.uu.

De ipsis autem aedibus sacris faciendis et de carum * symmetriisin terLio et quarto volumine reddam rationes : quia in secundo visumest mihi primum de materiae 6 copiis, quae in aedificiis sunt parandae,quibus sint virtutibus, et quem habeant usum, exponere; deinde + com-mensus aedificiorum, et ordines, et genera singula symmetriarum pe-ragere , et in singulis voluminibus explicare .

E MENDATIO N E S

minime Editiones universae lencnt non. Codices fere omnes habent nomine . Congruentius mihi visumest substituere minime cum secundis manibus Codicum Vaticani \\ et Vallicelliani ; haec enim magis acceditcorruptae voci Codicum in sono et quantitate litteraium.

religiose Opus est edere religiose e t non religione , licet hanc lectionem tueantur omnes textus scriptiet impressi. Particula enim antecedens cum non allinet ad sequentem vocem, sed ad verbum debeat .

debeat _Heic in subiunctivo , et non in indicativo , scribendum esse debeat , quis inficiabitur ? Quare Co-

dices et Editiones dantes debet non curavi. Schneiderus haec praemonuit; et solus Codex Caesenas meae opi-tulatur emendationi.

earum Non arearum , uti dant Codices fere omnes et Editiones Sulpicii, Florentiae, Iocundi, Machae-ropioei, Laeti, et Galiani, neque ararum , uti habet Codex Vaticanus 12 s. m., et Editio "Seneta; sed earumcum Codicibus Vaticano 16 s. m., Vallicelliano , Sagrediano , et Editionibus Barbari, Rodi, Bipontinae , etSchneideri scripsi. Loquitur enim Vitruvius de aedibus sacris et de earum symmetriis , uti repetit in postre-mis verbis sequentis libri. In eadem sententia fuerunt Philander et Polenus in annotationibus, sed eorum tex-tus retinet arearum .

deinde Quamvis in Codicibus et Editionibus desideretur adverbium deinde ; tamen hoc in meum textumrevocavi, quia locutionis nexus id necessario requirit; cum antea extet primum . In solis Codicibus Vaticano 12et Vallicelliano, eius loco observavi ad\ quae vox si non facit ad rem, tamen aliquid sub ea latere indicat.

ILLUSTRATIONES

5 Nonnulla suppetunt in antiquitate exempla . quaeveterem Etruscorum disciplinam confirmant. Romaeenim, ut alias civitates praeteream , scimus fuisse aedemsacram Iovi,Iunoni, et Minervae dicatam in excelsissi-mo Capitolii loco Tarquinii Prisci iussu; Herculis aramad Circum maximum ; Mailis aram in Campo idcoqueextra Urbem , et eius templum extra portam Capenam ;Veneris Ericinae fanum extra portam Collinam, et Vi-ctricis ad Pompeii theatrum tunc extra Urbem ; Vul-cani aedem extra primam urbem. At quid ni? Ad Ca-pitolii radices templum IoviTonanti sacratum fuit; ere-cta Iunoni aedes in planitie ad Circum Flaminium ; etextructum Minervae fanum in loco humili . Mercuriitemplum in foris, Isidis et Serapis in emporio ignora-mus . Apollinis Bacchique templa ad theatra constituta

Romae fuisse , nullum superest testimonium . VenerisGenitricis templum a Caesare, ex voto concepto instan-te pugna Pharsalica , excitatum in suo foro pro certohabemus. Martis Ultoris templi visuntur adhuc vesti-gia in foro Augusti. Vulcani ara non longe a foro Ro-mano sita erat. Cereri etiam non extra urbem, sed inCirco Maximo fanum fuit locatum . Ex his, et pluribusaliis exemplis brevitatis gratia praetermissis, inferre li-cet , haud iugiter Etruscorum Haruspicum disciplinasservatas fuisse.

6 Lectorem semel admonitum velim, voce materia etmateries aliquando uti Vitruvium ad indicandas in ge-nere omnes materiae species ad aedificandum necessa-rias, sicuti heic : aliquando ad significandum speciatimlignum, quemadmodum in Libro secundo cap. 9.