LIBER SECUNDES CAP- IV
81
CAPUT I Y
DE ARENA
T
J-ii caementi tus autem stiucturis primum est de arena cjuaerendum ?ut ea sit idonea ad materiam ~ miscendam 7 neque liabeat terram com-mixtam . Genera autem arenae fossitiae sunt liaec: nigra, cana , rubra ?carbunculus 1 2 3 . Ex liis , cpiae in manu confricata fecerit stridorem , eritoptima 3 quae autem terrosa fuerit ^ non habebit * asperitatem 4 . Item siin vestimentum candidum ea coniecta fuerit , postea excussa * id noninquinaverit, neque ibi terra subsiderit ^ erit idonea 5 .
Sin autem non erunt arenariae, unde fodiatur, tum de fluminibus,
EMENDATIONES
7ion habebit — Contra Codicum et Editionum saec. XV auctoritatem intrusit Iocundus particulam et antenon , et sensum perturbavit. Iocundo sequentes Editiones concinuerunt; sed iure eis obstitit Schneiderus .V. Illustrationes .
excussa — Reperiuntur in Codicibus, et repetuntur in Editionibus verba , excussa vel icta . Postrema exglossa quadam in textum transmigravisse, indubium videtur. Et primo quidem inepta est illa repetitio. Insu-per Palladius ( de Re Rust, 110) dat tantum excussa; et sic Anonymus ( Comp. Arch. cap. 8 ) iuxta Yascosani Edi-tionem , et Vincentius Bellovacensis (Spec. Nat.) . Demum animadvertere opus est, quocumque modo recipinon posse icta , sed scribendum esse potius iacta aut iactata.
ILLUSTRATIONES
1 Caementitias structuras nominat Vitruvius etiamcapite T huius Libri, et de iisdem tractat capite 8 . Heicinterim aliquid annotandum de caementis, quae suntfragmenta lapidum, sive silicum, sive marmoris, sivetofi, uti ipsemet Vitruvius declarat variis locis et prae-sertim hoc Libro cap. 6,7,8, Libro septimo cap. 6 , etLibro octavo cap. 7. Sub eadem significatione accipiturcaementum a Cicerone, Livio , Plinio seniore, et aliisScriptoribus. Quare inscite Loriotus in quodam Opus-culo inscripto (Memoire sur l’art de batir) caemen-tum cum mortario ex calce et arena composito confun-dit ex falsa interpretatione cuiusdam loci Plinii ( llist.Nat. XXXVI 55) . V. Annotationem 20 Lib. I cap. 5.
2 Animadvertere haud erit inutile, vocem mate7'iavel materies sub variis significationibus adhibitam fuissea Vitruvio ; generatim eam is usurpat ad indicandamquamcumque rem pro aedificatione. At heic specialitervox illa significat arenam et calcem, ex quibus morta-rium componitur. Aliis in locis, et praecipue hoc Li-bro cap. 9, materia sumitur speciatim pro ligno.
3 Quid sit cai'bunculus , Vitruvius ipse nos docethoc Libro cap. 6 ; erat materia in Etruria mollior quam
tofus, solidior quam terra, ab igne subterraneo adu-sta. De carbunculo sub variis significatibus menLionem
invenio apud Varronem ( de Re Rust. I 9 ) , Plinium
( Hist. Nat. XVII 3 ), Columellam (de Re Rust. III 11),et Palladium ( de Re Rust. II 13 ) . Sed sicuti Plinius( XXXVI 54 ), et Palladius (110) arenae genera nomi-nantes carbunculum praetereunt, ita Polenus suspica-tur, hunc cum arena nigra unam eamdemque rem esse :attamen eodem tempore observat, dari posse, quod car-bunculus e materia terrea usta proveniat, arena nigrae lapide in minutissimas partes confracto . Vult Vel-theimius apud Schneiderum, carbunculum esse genustofi rubri a Ferbero (Epist. Ital. p. 237 ) descriptum .Mihi autem Vitruvii doctrinae in principio expositaerefragari non est licitum.
4 Heic confusionem deprehenderunt Schneiderus etPontedera; at non ego. Remota enim particula et , utiin Emendationibus , clara mihi visa est locutio . Decla-rat enim Vitruvius optimam arenam eam , quae in manuconfricata fecerit stridoi'ein\ et inde rationem subdit,quae autem teiTOsa fuerit , non habebit aspC7'itatem .Galianus, Newtonus, Ortisius, eL Rodus, qui particu-lam et non consideraverunt in suis versionibus , Vi-truvii verba clare reddiderunt. Perraultium omitto,qui a fideli translatione recessit .
5 Eosdem modos , quibus arenae probantur , refe-runt etiam Palladius ( de Re Rust. I IO), D. Isidorus( Origin. XVI 3 ) , et Anonymus ( Comp. Arch. cap. 8 ) .
21