Band 
Volumen primum.
Seite
201
JPEG-Download
 

201

liber quartus cap. II

Postea alii in aliis operibus ad perpendiculum triglyphorum 9 can-therios piominentes pioiecerunt, eorumque proiecturas simaverunt * 10 .Ex eo , uti e tignorum dispositionibus triglyphi , ita e cantheriorumproiectuns mutulorum sub coronis ratio est inventa . Ita fere in operi-bus lapideis et maimoreis mutuli inclinati scalpturis deformantur 11 }quod imitatio est cantheriorum : etenim necessario propter stillicidia pro-clinati collocantur. Ergo et triglyphorum et mutulorum in Doricis ope-ribus ratio ex ea imitatione inventa est .

Non enim , quemadmodum nonnulli errantes dixerunt , fenestrarumimagines esse triglyphos , ita potest esse j quod in angulis contraque te-trantes columnarum 12 triglyphi constituuntur ^ quibus in locis omninonon patitur res s fenestras fieri. Dissolvuntur enim angulorum in aedili-ciis iuncturae 5 si in his fenestrarum fuerint lumina relicta. Etiamque ubinunc triglyphi constituuntur , si ibi luminum spatia fuisse iudicabun-tur ? iisdem rationibus denticuli in Ionicis fenestrarum occupavisse locavidebuntur. Utraque enim et inter denticulos et inter triglyphos quae

EMENDATIONES

simaverant Praeeuntibus Codicibus Vaticano 10 , Florentinis 1 , 2,3,4? et Mediolanensi 2 , Sulpicius ediditsinuaverunt , et sic Editiones Florentina, Veneta, Iocundi, Machaeropioci, Philandri, Barbari, Laeti, Galiani,et Poleni supprimendo verbum simaverunt datum a maxima Codicum parte , et a Rodo, Bipontina, ac Schneideroreceptum. Vox surrogata non est aspernanda , sed melior est illa, quae communiter legitur in Codicibus; ex-primit enim formam simae, sive gulae rectae, quam antiqui artifices cantheriorum proiecturis tribuerunt.

ILLUSTRATIONES

9 En ex Vitruviana narratione res non satis con-grua . Quomodo cantherii, qui eorum extremitate in-feriore debent inniti contra parietes aut transtrorumcapita , ut tectum sustineant , possunt collocari cumextremitate proiecta ? Ut aliquo modo Vitruvii narra-tionem graphice repraesentarem, cantherios cum certaquadam incisura prope extremitatem in transtrorumcapitibus inserta effinxi in meo schemate , quod in se-quenti annotatione declaratur.

10 In Tabula L (Fig. 2 a ) lectoris oculis subieci ,quae narrat Vitruvius circa triglyphorum , metoparum,et mutulorum originem , quo melius potui ; nam tra-bium proportiones non possunt inventionis partibusbene aptari. Sunt itaque trabes A; tigna per transver-sum B , quorum capita secta teguntur a triglyphis C ,mter quos remanent metopae D; ad triglyphorum per-pendiculum sunt cantherii E cum capitibus prominen-tibus F simatis, scilicet, ad instar simae inscalptis .

uectionem Iocundi receptam a Machaeropioeo,

ulandro ,Barbaro , Laeto, Galiano, Rodo , Bipontina ,et Schneidero, mutuli inclinati scalpturis deformantur ,

improbat Tolenus, et recipit aliam , mutuli inclinatissculpturis deformantur , quae auctoritate plurimorumCodicum et trium Editionum saeculi quinti decimi in-nititur. Ambae lectiones in idem recidunt, nam si scal-pturae mutulorum in ordine Dorico sunt inclinatae ,etiam mutuli ita esse debent. Sed mihi prima meliusarridet, quia magis obvia ; et faciliter amanuenses asequenti littera s vocis scalpturis mutuati sunt termi-nationem . Perperam Tolenus credidit, Vitruvium nonloqui de cantheriis inclinatis . Haec sententia contiacantheriorum naturam peccat; ipsi enim ob officium,quod praestant, inclinati sunt, et sic eorum proiectu-rae mutulos repraesentantes . Et revera in antiquisaedificiis mutuli inclinati reperiuntur , uti inter aliosplures , qui enumerari possunt, fidem faciunt mutuliParthenonis Athenis Tabula LII, Dorici Priene Tabu-la LIII, Neptuni Paesti Tabula LIV , Herculis CoraeTabula LV, et Theatri Marcelli Romae Tabula LVI.

12 Scilicet, in directione duorum quadrantum me-diorum columnarum , uti declarabitur in sequenticapite.

<