LIBER QUARTUS CAP. II
203
nec asseres contra fastigiorum frontes distribuuntur } nec possunt pro-minere , sed ad stillicidia proclinati collocantur . Ita quod non po-test in veritate fieri ? id non putaverunt in imaginibus factum posse cer-tam rationem habere : omnia enim certa proprietate et a veris naturaedeductis moribus traduxerunt in operum perfectiones j et ea probave-runt s quorum explicationes in disputationibus rationem possunt habereveritatis 16 . Itaque ex eis originibus symmetrias et proportiones unius-cuiusque generis constitutas reliquerunt 9 quorum ingressus persecutusde Ionicis et Corinthiis institutionibus supra dixi : nunc vero Doricamrationem summamque eius speciem breviter exponam .
ILLUSTRATIONES
Relatu digna est Perraultii sententia ad hanc rem; prae-cipit ipse , si umcjuani in inclinatis fastigiorum coro-nis mutuli ahdibendi essent, hos non ad perpendicu-lum horizontis , sed ad coronas ipsas perpendicularesrepraesentandos esse ; etenim proiecturas lignorum il-lorum, quae templa nuncupantur, mutuli in fastigiisreferunt.
16 Multa disserit circa argumentum huius capitisIlirtius in Epistola ad Rodum inserta in Collectione,cui titulus ( Sammlung nutzlicher Aufsatze und Nachri-chten die Baukunst betreffend Vol. I); sed, uti obser-vat Schneiderus , ea ad tectorum et fastigiorum con-structionem magis attinent, quam ad verborum Vitru-vianorum interpretationem .