Band 
Volumen secundum.
Seite
14
JPEG-Download
 

14

DE ARCHITECTURA

Quod si ita est, ut dissimiles regiones ab inclinationibus caeli 13 va-riis generibus sint comparatae , et ut etiam naturae gentium disparibusanimis , et corporum figuris , qualitatibusque nascerentur s non dubite-mus aedificiorum quoque rationes ad nationum gentiumque 14 proprie-tates apte distribuere} cum babeamus ab ipsa rerum natura solertem, etexpeditam monstrationem .

ILLUSTRATIONES

13 Per verba ab inclinationibus caeli indicare vultVitruvius diversam poli elevationem , seu latitudinemgeographicam variarum regionum , uti iam vidimus Li-bro primo cap. 1 annotat. 21.

14 Licet nomina natio et gens saepenumero promis-cue usurpentur, tamen inter se differunt; gens enim

latius patet, quam natio , ita ut illa genus, haec spe-ciem praeferat. Accurate itaque Vitruvius tum ad na-tionum tum ad gentium proprietates apte distribuendaaedificia monet: saepe namque posset evenire , ut dis-positio , quae alicui nationi conveniret, integrae gentitamen idonea non esset.