LIRER SEXTUS CAP. VI
35
anni 24 sereno caelo in ea traducuntur matutino 23 } boves ad solem pa-bulum capientes fiunt nitidiores. Horrea, foenilia, farraria pistrina 26 extravillam facienda videntur, ut ab ignis periculo sint villae tutiores 27 . Siquid delicatius in villis faciendum fuerit, ex symmetriis, quae in urba-nis supra scriptae * sunt, constituta ita struantur , ut sine impeditionerusticae utilitatis aedificentur 28 .
Omnia aedificia, ut luminosa sint, oportet curare: sed quae sunt advillas, faciliora videntur esse s ideo quod paries nullius vicini potest obsta-re . In urbe autem, aut communium parietum 29 altitudines, aut angustiaeloci impediendo faciunt obscuritates . Itaque de ea re sic erit experien-dum : ex qua parte lumen oporteat sumere , linea tendatur ab altitudineparietis, qui videtur obstare ad eum locum, quo oporteat immittere 30
EMENDATIONES
scriptae —Nemo, qui parumper ad syntaxim animum advertere voluerit, censura mc persequetur, cum de-derim scriptae ; apertissime enim cuique patere debet , hanc vocem ad symmetrias referri oportere : attamenomnes textus manu exarati , et typis impressi retinent scripta .
ILLUSTRATIONES
24 Novus non est hic dicendi modus , qui sonatidem ac in hiemali parte anni . Eadem locutio reperi-tur apud Svetonium ( in Caesare cap. 35 ), Bellum sanedifficillimum gessit , neque loco , neque tempore aequo ,sed hieme anni . Eadem ratione scripsit aestate anniGellius (Noct. Act. XIX 5 ).
25 Heic subauditur tempore . Hic quoque dicendimodus inusitatus non est; adhibitum enim pluries fuitabsolute etiam a Plinio nomen hoc (Ilist. Nat. VII 54 ,IX 12, XI 12, XVIII 64, 65, 67, 74, XX 33, XXIII 72,XXV 110, XXVII 10, XXIX 36, XXXVII 76).
26 Optima est Pontederae observatio circa vocesfarraria pistrina , quas coniungendas docet. Etenim sivox pistrina sola consideretur , ratio non constabit ,qua extra villas facienda ea sint, ut ab ignis periculovillae sint tutiores. Sin autem agatur de pistrinis far-rariis, tunc causa patet; far enim prius torretur, de-inde pinsitur.
27 Scripsit ad rem Palladius (de Re Rust. I 32): Foe-ni , palearum , ligni , cannarum repositiones nil refert,in qua parte ( Jiant ), dummodo siccae sint , atque per -flabiles , et longe removeantur a villa propter casumsurripientis incendii .
28 In hac periodo morem dicendi Graecum secutusesse Vitruvius videtur; cum enim protasis nomen col-lectivum habens sit in singulari, apodosis est in plu-rali . Ad periodi autem intelligentiam quod attinet ,advertendum est , in apodosi subaudiri oportere vo-cem ea , sub hac constructione : Si quid delicatius
faciendum fuerit in villis’, ea , nempe quae delicatiorafacienda sunt in villis , constituta ex symmetriis , quaesupra scriptae sunt , ita struantur , ut aedificentur sineimpeditione rusticae utilitatis .
29 Communes parietes , uti iam declaravi capiteoctavo Libri secundi annotatione 22 , sunt ii, qui inloco communi sive publico scilicet in viis , plateis ,et foris erant positi. Galianus et Ortisius mecum sen-serunt . Newtonus aliam sumit sententiam, et voces in-terpretatur pro muris divisionis scribendo party-walls ,cui accedere videtur Perraultius , qui licet generatimdet les maisons voisines , tamen Libro primo cap. 1aperte reddidit pro vocibus parietes communes mursmitoyens . Rodus difficultatem evadere arbitratus est,voces latinas ad verbum reddendo gemeins chaftlichenTV r 'inde .
30 Funiculum vel resticulam tendendam esse abaltitudine parietis , qui videtur obstare , ad eum lo-cum , ([uo lumen oporteat immittere , interpretatus estPhilander : at scite animadvertit Straticus , materialihac tensione opus non esse , et verba inlelligenda dedirectione , quae per radium visionis determinatur .Interpretes alii varie senserunt. Galianus enim , Nevv-tonus, et Ortisius nobiscum steterunt : nam vertit pri-mus una linea ; alter a Une ; tertius una linea . Phi-landro adstipulatus est Rodus ita locum interpretatuseine Scimur ; Philandrum secutus iam fuerat Perraul-tius reddens une corde , licet ipsemet futilem in anno-tationibus suam fateatur interpretationem.
10