Band 
Volumen secundum.
Seite
37
JPEG-Download
 

LIBER SEXTIIS CAP VII

37

CAPUT Y I I

DE AEDIFICIORUM URBANORUM PARTIBUS GRAECO MORE

C^uoad potui distributiones operum nostratium, ut sint aedificatoribusnon obscurae, explicui : nunc etiam cpiemadmodum Graecorum consue-tudinibus aedificia distribuantur, ut non sint ignota, summatim expo-nam . Atriis Graeci quia non utuntur, neque ea aedificant *: sed ab ianuaintroeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parteequilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur:liic autem locus inter duas ianuas graece SvpwpsTov appellatur 1 . Deinde estintroitus in peristylium: id peristylium in tribus partibus liabet porticus,inque parte, quae spectat ad. meridiem, duas antas inter se spatio am-plo distantes, in quibus trabes inveliuntur 2 ; et quantum inter antas di-stat , ex eo tertia dempta, spatium datur introrsus 3 : hic locus apud non-nullos irpoaras , apud alios Trapacrrag nominatur 4 . In bis locis introrsus

EMENDATIONES

neque ea aedificant Iocundus inter verba neque aedificant data a Codicibus et Editionibus saec. XV in-seruit alia nostris moribus . Iocundi additio non solum est inutilis , sed etiam antecedens incisum quodammodoinfirmat; recepta tamen fuit a Machaeropioeo , Philandro, Barbaro, Laeto, Galiano, Rodo, Bipontina, et Po-leno, dissentiente Schneidero. Si aliquid addi oportet , profecto vox ea est addenda, quae praetermissa vide-tur ab amanuensibus ob affinitatem cum extrema littera antecedentis vocis neque et prima subsequentis aedifi-cant, Pronomen illud a syntaxi regulari requiritur, et sensum perspicuum reddit.

ILLUSTRATIONES

1 Observat Schneiderus locum inter duas ianuas ap-pellatum fuisse KXttaioy vel xktaioy , et ad suam sententiamaffert auctoritatem Pollucis (Onom. IV 125,1X 50 ), etEustathii( in Homerum Uiad. IX 90). At memorati Scri-ptores hoc minime senserunt: primus enim vXrnov ap-pellat iumentorum stabulum, secundus plaustrorum etvehiculorum receptaculum. Ultra progrediens scripsitSchneiderus , Svpcope"cov Vitruvii respondere tt uXwpfia Pol-lucis ( Onom. I 77 ); at hoc aeque falsum est, nam 7ru?.w-piov est ianitoris habitatio iuxta Pollucem ipsum , non an-dron inter duas ianuas ,cuiusmodi est Vitruvii Svptopziov,

2 Non trabes invehuntur , sed trabes invehitur', siclegendum esse proponit Perraultius , considerata voce

trabes in casu recto singulari; unam enim tantum im-ponendam esse trabem supra antas ipse censet. Sedsoliditatis causa duae potius ponendae videntur , unasecus aliam , eo magis quod Auctor memorat duas antas

inter se spatio amplo distantes . In ipsis Vitruvianispraeceptis alia exempla plurium trabium epistyliorumlatitudinem efformantium habemus : quemadmodum

in templo Tuscanico Libro quarto cap. 7 annotatio-ne 15, et in basilica Fanestri Libro quinto cap. 2annotatione 19 observatum est.

3 Textus mihi patens visus est; scilicet prostadisprofunditatem aequalem esse intervallo inter antastertia parte imminuto; attamen obscurus apparuit Per-raultii oculis , qui immerito hac censura Vitruvianumlocum persequitur .

4 Plurima ad hunc locum circa TtpoizaHa ., et itapa-ozotdx. adnotare placuit Schneidero , ex quibus tamennihil, ut mihi videtur, aut certe parum Lector profi-cere potest. Illud compertum est, heic illis nominibusindicari vestibulum , quod ad magnos oecos lanificisaddictos ducebat; et cubicula, nempe thalamos et am-phithalamos utrimque habebat. Ad primam vocem npo-

a quod attinet, hoc nomen bis usurpatum invenioapud Athenaeum ( Deipnosophist. V 38 ) ad indicandaduo vestibula, quae in mirifica illa navi, quam $ala-pr,yov vocitaverunt , a Ptolemaeo Philopatore extructareperiebantur . Ortum vero fortasse duxit ea vox a