Band 
Volumen secundum.
Seite
351
JPEG-Download
 

LIBER DECIMUS CAP- XVII 351

De corace nihil putavit scribendum , quod animadverteret , eammachinam nullam habere virtutem. De ascensu, quae h-mfiaSpa 30 graecedicitur, et de marinis machinationibus, quae per navim aditus habere

ILLUSTRATIONES

29 Corvus xopxg est instrumentum bellicum , quodHures illustrare conati sunt, inter quos Lipsius ( Po-liorc. V 8 ) , Stewechius (in Veget. Inst. Mil. IV 44) >Brodaeus (Miscell. II 30), Schefferus (de Mil. nav. II T) ,et Folardus ( Comm. sur Polybe Vol.l pag. 71); sed eru-ditionem potius hi ostentantes, quam ordini et veritatistudentes rem infectam reliquerunt. Breviter eam expe-diam. Ex veterum Scriptorum lectione colligitur, cor-vum esse ferreum uncum ad instar corvini rostri , ad-nexum funi, vel catenae , vel hastae , qui ad depre-hendendum aliquid, detinendum, aut trahendum ma-nibus iaciebatur , vel demittebatur , vel quatiebatur .Tres autem erant corvorum species; una navalis, alte-ra propugnatoria , tertia obsidionalis. Ad primam refe-runtur corvi, qui in proeliis maritimis adhibebantur adnaves inimicas apprehendendas et retinendas , quemad-modum fuerunt ii, qui a Consule Duilio in bello Punicoprimo ad arripiendas Carthaginiensium naves inventi,et luculenter a Polybio descripti fuerunt (Hist. I 22);illi a Caesarianis in Pompeianas naves iniecti, referenteAppiano ( Civ. V 106); et illi, quibus praedita eratIlieronis navis ab Athenaeo descripta (Deipn.V43).Qui ad alteram speciem pertinent, nempe ad propu-gnationem, corvi adhibiti fuerunt a Tyriis contra mili-tes Alexandri Tyrum obsidentes , quemadmodum nar-rant Diodorus ( Hist. XVII 44 ) et Curtius ( de Ge-stis Alex. IV 2 ) . Obsidionales demum sunt ii , quosdemolitores appellat Vitruvius , et a Diade inventosesse , affirmat cum Athenaeo (de Mach. pag. 4 ) Pereos pinnas et superiores partes muri obsidentes demo-liebantur . Cum ex Vitruvii et Athenaei phrasi deduca-tur, nihil Diadis corvum descriptione dignum habuis-se, simplex concipiendus esse mihi videtur. De corvisobsidionalibus mentionem habemus etiam apud Philo-nem ( de Munit, pag. 92,98). Quod ad etymologiam , asimilitudine corvini rostri instrumentum illud denomi-nationem sumpsisse , liquido affirmari potest, quod etin aliis rebus factum videmus ab antiquis Mechanicis;sic apud Bitonem (de Mach. pag. 108 ) xopa£ est clavi-cula quaedam rostrata in descriptione machinae petro-holae Isidori Abideni; ita Hero ( Belop. pag. 1 25 ) ap-pellavit cataclidem catapultae, et (Autom. pag. 259 )pessulum quemdam ad instar corvini rostri; pariterAthenaeus (de Mach. pag. 10 ) ita nuncupavit quosdamuncos ferreos, qui addicti erant ad sustinendam scalamsupra propugnacula; item ab Apollodoro(Poliorc.p.43)i/.e-ohg xopaxog dicta fuit turris, quae deambulationemhabebat in speciem rostri- Haud alienum ab argumen-to existimo annotare, corvum, et manum ferream X £c P xGidrtpUGCV , licet distinguantur ab Appiano , Diodoro, et

Curtio (loc.cit.), confundi tamen ab Auctore (de Vi-lis illustr.) et a Frontino (Strat. II 3 ) in actione na-vali Duilii, quemadmodum a Dione (Hist. Rom.XLIX 3)in pugna maritima inter Caesarem et Pompeium. Prae-terea a Livio ( Hist. Bom. XXX 10) corvus appellaturharpago , graece apna/yj , uti ex his liquet: postremoasseres ferreo unco praefixi ( harpagones vocant ) exPunicis navibus iniici in Pomanas coepti ; licet corvusab harpagone ab aliis Scriptoribus distinguatur . De-mum manus ferreae et harpagones permiscentur a Cur-tio (loc. cit.) his verbis : ferreae quoque manus ( har -pagonas vocant ), quas operibus hostium iniicerent ...praeparabantur , quae memoriae lapsu Stewechius (loc.cit.) perperam Livio tribuit. E contra Caesar (de Bel-lo Civ.I 57) et Plinius (Hist. Nat. VII 57) inter unas etalteros distinctionem ponunt. Inferendum igitur, autex diversis instrumenti accidentibus , nempe magni-tudine , quantitate uncorum , et adhibendi ratione ,aut ex varietate temporum , aut ex Scriptorum pla-citis denominationes varias evenisse Ad Vitruviumredeundo, memorare opus est , ipsum supra scripsis-se corvum demolitorem , quem nonnulli gruem appel-lant : ad hanc alteram denominationem declarandampraesto mihi est Plutarchus, qui ( in Marcello pag. 260 )memorat quoddam Archimedis instrumentum in Syra-cusarum propugnatione, quod appellat ferream manumvel rostrum ad gruum modum , et per quod Romano-rum obsidentium naves apprehendebantur, et sursumextollebantur: zag <3e x £ P <Jl 3 azopccaiv icx.asp.svoig

yeoavwv. Instrumentum hoc fortasse grus etiam fuit ap-pellatum ob similitudinem recurvi gruis collis . Galianuscorvum cum alio instrumento , quod dicitur lupus, etde quo hoc Libro capite postremo agam, confudit.

30 Ascensus revera idem sonat ac g:r(]S«^pa ab eVt-fixzzvte . Graeca haec vox usitata fuit etiam a Philone( de Munit, pag. 99 ), et Apollodoro ( Poliorc. pag. 14)Supra iam declaraverat Vitruvius , esse hanc ascen-dentem machinam , qua ad murum plano pede transitusesse posset . Ad hoc consequendum variae machinatio-nes possunt excogitari . Concipi enim potest machina ,quae artificio quodam , uti torcularium cochleis, in su-blime cresceret usque ad quaesitam altitudinem, et ho-mines super eam stantes elevaret. Aut imaginari pos-sumus pontem ab helepoli demissum , per quem ag-gressores ad muros accederent , qui exostra appella-tur a Vegetio (Inst. Mil. IV 21 ) . Vel machina effingipotest illi similis, quam describit Vegetius (loc. cit.),et appellatur tollenon, de quo hoc Libro capite po-stremo aliquid dicam, cum agam de carchesio. Etiameffingi possunt pontes supra scalas rotatas; aut tubi