LIBER DECIMUS CAP. XIX
359
CAPUT XIX
DE IIEGETORIS TESTUDINE
-Non mihi etiam videtur esse alienum de testudine , quam Hegetor *Byzantius fecit , quibus lationibus sit facta^ exponere. Fuerat enim eiusbasis longitudo pedum LXIII , latitudo XXXXII * 2 . Arrectaria, quae supracompactionem erant quatuor collocata , ex binis tignis fuerant compa-cta: in altitudinibus singula pedum XXXVI, crassitudine palmopedali,latitudine sesquipedali 3 . Basis eius habuerat rotas VIII , quibus agebatur:
EMENDATIONES
Hegetor In Codicibus et Editionibus saec. XV legitur Hector . Iocundus scripsit Agetor , quod nomen inbonis et probatis textibus inveniri, asseruerunt Caesariani Continuatores, ad Iocundcam fortasse Editionem allu-dentes; nam ad Codices quod attinet, in nullo eorum, quos versavi, mihi occurrit nomen illud. Cum Iocun-do senserunt Editores reliqui, Schneidero excepto, qui ex Athenaei loco ( de Mach. pag. 5 ), ubi scriptum estvno llyr^opos rst* Bu£ay ucv , restituit Hegetor , cui assentior. Nam praeter Athenaei auctoritatem, maior cum voceCodicum similitudo huic suffragatur.
LXIII ... XXXXII —Consensus, qui non uno in loco ad unguem servatur inter dimensiones hoc in ca-pite a Vitruvio assignatas et narrationes Athenaei lleronisque Iunioris, satis aperte indicat, corruptum esseVitruvii textum, ubi consensus ille non amplius inspiciatur, et ratio ipsa eorum Scriptorum auctoritati pondusadiiciat. Ilisce praemissis, en Codicum communis lectio , longitudine vel longitudo pedum LX , latitudo XIII .Editiones universae merito praetulerunt longitudo ; et Iocundus cum nonnullis Codicibus latitudinem extulitad XVIII , probantibus Editoribus ceteris, dempto Schneidero , qui dedit XII. Videamus nunc, quomododimensiones illae tradantur ab Athenaeo ( de Mach. pag. 5 ) , et ab Herone Iun. ( de Mach. cap. 11 ) . Hi quidemAuctores uniformiter assignant cubita quadraginta duo longitudini , et latitudini viginti octo . Si modo Vitru-vianorum Codicum dimensiones cum his comparemus, non poterimus non fateri , istas organicam servare ra-tionem, cum latitudo proportionem convenientissimam habeat ad longitudinem, uti duo ad tria; dum Codicumlatitudo bonae constructionis principiis repugnat ob nimiam brevitatem. Quas ob res emendandum esse cen-sui Vitruvianum textum sic , longitudo pedum LXIII, latitudo XXXXII ; in tot enim pedes recidunt superiusnotata cubita. Fortasse vero ex postremo hoc numero sic scripto XLII ortus est alter XIII , converso L in I.
singula — Plerique Codices habent singulo ; aliqui singulorum , uti Vaticani 3,4, 8 , 9 ,14 ? Corsinianus , etSagredianus ; horum lectionem Editores universi retinent. Profecto communiorem Codicum lectionem nemoprobare poterit; sed altera quoque vox ab Editoribus recepta locutioni male servit. Optimam praebuerunt le-ctionem Codices Florentini 1 ,3,4, qui singula dederunt, uti sensus postulat; quam quidem vocem latere subsingulo plerorumque Codicum iam videram, antea quam Florentinos Codices consulerem.
ILLUSTRATIONES
1 Ilegetoris testudinis descriptio reperitur etiamapud Athenaeum ( de Mach. pag. 5 ) ; brevior occurritapud Heronem Iun. ( dc Mach. cap. II), qui tamen no-men Inventoris reticet, et testudinis confectionem tri-buit familiaribus Principis Byzantii , iuxta Barocii in-terpretationem. Schemata hanc repraesentantia appictaAthenaei, lleronisque textibus omnino deformia appa-rent. Unus tantum ex tot Vitruvii Interpretibus , New-tonus machinae universam ichnographiam et scenogra-phiam ostendit; at correctionem plurimis locis figurameretur. Straticum praetermitto, qui Newtoni figurasin hoc Libro ad unguem in suas Tabulas transtulit.
Vitruvii descriptio plus Oedipo heic quam in aliis te-studinibus eget; atque ut clarior evadat, figura appo-sita iuxta textus ordinem declarabitur.
2 Basis iaykpiov A A A A , Tabula CXL (Fig. 1 ),
uti in antecedentibus testudinibus, distinguitur a com-pactione B B B B, quae supra tria tigna proiecta pe-des senos ex utraque parte iacebat. Eius compositio-nem maxima ex parte desumpsi ex his, quae in supe-riori capite observantur. ;
3 Dubium movet Newtonus , an arrectaria <J*eXncomponerentur ex binis tignis ad latus, aut ad extre-mitates iunctis, et secundam ipse hypothesim recipit.