Buch 
M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis societatis Bipontinae : accedit anonymi scriptoris veteris architecturae compendium cum indicibus
Seite
291
JPEG-Download
 

DE ARCHITECTURA LIB. X. 29 r

t

tur. Alligatur in fummo trochlea, quam etiamnonnulli rechamum dicunt. In trochleam indun-tur orbiculi duo, per axiculos verfationes ha-bentes , per cuius orbiculum fummum traiici-tur du&arius funis. Deinde demittitur k tradu-citur circa orbiculi imum trochleae inferioris,refertur autem ad orbiculum imum trochleae fu-perioris, 8c ita defcendit ad inferiorem, k in fo-ramine eius caput funis religatur. Altera pars fu-nis refertur inter imas machinae partes. In qua-dris autem tignorum pofterioribus, quo locifunt divaricata, figuntur chelonia, in quae con-ficiuntur fucularum capita, ut faciliter axes ver*fentur. Eae fuculae proxime capita habent fora-mina bina ita temperata, ut veftes inea con-venire poffint. Ad rechamum autem imum fer-rei forcipes religantur, quorum dentes in faxaforata accommodantur. Cum autem funis habetcaput ad fuculam religatum, & velles ducenteseam verfant, funis fe involvendo circa fuculamextenditur, k ita fublevat onera ad altitudi-nem 8c operum collocationes.

CAPUT III.

De alia machina trattoria.

Haec autem ratio machinationis, quod per tresorbiculos circumvolvitur, trifpaftos appellatur.Cum vero in ima trochlea duo orbiculi, in fupe-riori tres verfantur, id pentafpafton dicitur. Sinautem maioribus oneribus erunt machinae com-parandae, amplioribus tignorum longitudinibus

T 2