Buch 
M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis societatis Bipontinae : accedit anonymi scriptoris veteris architecturae compendium cum indicibus
Seite
301
JPEG-Download
 

DE ARCHITECTURA UB. X. 301

nem centri promoventur, premunt eius col-lum , ad quem propius accefferunt: quemad-modum in ftatera aequipondium cum examineprogreditur ad fines ponderationum. Eadem ra-tione iumenta, cum iuga eorum fubiugiorumloris per medium temperantur, aequaliter tra-hunt onera; cum autem impares funt eorumvirtutes, & unum plus valendo premit alterum,loro traiefto fit una pars iugi longior, quae im-becilliori auxiliatur iumento. Ita in phalangisut in iugis, cum in medio lora non funt collo-cata, fed eam partem, qua progreditur loruma medio centro , breviorem efficit, 8c alteramlongiorem , ea ratione, fi per id centrum, quoloci perdu&um eft-lorum, utraque capita cir-cumagentur , longior pars ampliorem, breviorminorem aget circinationem. Et quemadmo-dum minores rotae duriores 8c difficiliores ha-bent motus: fic phalangae, 8c iuga, in quibuspartibus habent minora ab centro ad capita in-tervalla , premunt duriter colla: quae autemlongiora habent ab eodem centro fpatia, levantoneribus extrahentes 8c ferentes. Cum haec itaad centrum porre&ionibus & circinationibus re-ceperint motus, tum vero etiam ploftra,' rhe-dae , tympana, rotae, cochleae, fcorpiones, ba-liffae, prela, ceteraeque machinae, iisdem ratio-nibus per porrectum centrum Sc rotationem cir-cini verfatae, faciunt ad propofitum effe&us.