Buch 
M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ad optimas editiones collati praemittitur notitia literaria studiis societatis Bipontinae : accedit anonymi scriptoris veteris architecturae compendium cum indicibus
Seite
350
JPEG-Download
 

M 0 architecturae

quod patenam aeream habet, fuper fornacem colloce-tur, alterum frigidarium fecus , ut* quantum caldaeex eo in folium admittatur, tantum frigidae infundatur.Magnitudines autem balnearum pro hominum copia,aut voluntatis gratia fieri debebunt; dummodo cellaefic disponantur, ut quanta longitudo fuerit tertia ad-emta latitudo componatur: melius enim ignis per an-guftiora latitudinis cellarum operabitur. Aeftivis balneishypocaulleria pro loci magnitudine cum pifcinis in fe-ptemtrione vel aquilone conftituantur; &ab eadem par-te maxime lumen feneftris admittatur; ut fulubriorem,& corporibus iucundiorern gratiam praeftet. In villarufiica balneum culinae coniungatur, ut facilius a ra-fticis minifterium exhiberi poffit.

XVII.

De cameris balnearum .

Camerae ftru&iles fortiores erunt. Figulinae autemad contignationem fuspendantur ita, ut catenis ancho-ratis fixae, tegulas & paliola, quae cameram circinent,fustineant. Eadem ratione & planas cameras facies. Uti-lius autem disponetur, fi regulae vel arcus ferrei fiant,ut uncis ferreis ad contignationem fuspendantur ita uttegularum iundturae fuper regulas vel arcus recumbant.Superiores ergo iun&urae ex capillo, & argilla fuba-&a liniantur. Inferior autem pars iun&urae, quae adpavimentum fpe&abit, primo calce cum tefta temperatatrulliffetur : deinde albario five teftorio opere induca-tur. Maior tamen & diligentiae & utilitatis ratio vide-tur, fi. duplices balnearum camerae fiant, inferior cae-mentitia , & fuperior fuspenfa. Inter duas enim camerashumor retentus nunquam vitiabit contignationem: fu-dationes etiam praeftabuntur meliores.