Buch 
Regale sacerdotium Romano Pontifici assertum, et quatuor propositionibus explicatum / auctore Eugenio Lombardo, SS. Theologiae & J.V. Doctore [= Coelestin Sfondrati]
Entstehung
Seite
28
JPEG-Download
 

28 ' Praeludia. $. 1 .

ea, qua? de norma in comitijs convocandis, pcragendisqueservata afferebantur, animadvertimus, eas ordiri a metuVestro, quo suasore nunquam Sacerdotes Dei este solent, &in ardua, & excelsa pro Religione, & Ecclesiastica libertate,vel aggregiendo fortes, vel perficiendo constantes. Quemquidem metum falso judicavistis poste vos in sinum No-strum effundere. In sinu enim Nostro hospitari perpetuodebet Charitas Christi, qu* foras mittit, & longe arcet ä setimorem. Quacharitate erga vos, Regnumque Galli* pa-ternum cor Nostrum flagrare multis jam, ac magnis experi-mentis cognosci potuit, qu* hic referre non est neceste. Siquid est aute,in quo bene merita de vobis sit charitas Nostra,id este imprimis putamus, hoc ipsum Regali* negotium.,ex quo si seri6 res perpendatur, omnis ordinis vestri digni-tas , atque authoritas pendet. Timuißis ergo ubi non erat ti-mor : Id unum timendum vobis erat, ne apud Deum, homi-nesque redargui rite possetis, loco atque honori vestro ,& Pastoralis officij debito defuisse : memoria vobis repe-tenda erant, qu* antiqui illi Sanctissimi Pr*sules, quosquam plurimi postea qualibet *tate sunt imitati, Episco-palis constanti* , ac fortitudinis exempla in hujusmo-di casibus ad vestram eruditionem ediderunt. Intuen-d* imagines Pr*decessorum vestrorum, non solum qui Pa-trum , sed qui nostra quoque memoria floruerunt, & quilvonis Carnotensis dicta laudatis, debuistis etiam facta, cumres posceret, imitari. Nostis quantum is fecerit, pastusquesit in turbulenta illa, &periculosa contentione inter Vrba-num Pontificem, & Philippum Regem, muneris fui este ar-bitratus, contra Regiam indignationem stare, bonis spolia-ri, carceres, & exilia perferre, deserentibus alijs causam me-liorem. Officij vestri erat Sedis Apostolic* authoritati Vos