Quid jus Regälix , qua’ illius origo - &c. 59
rius in vita Ludovici Grossi, ubi scribit in Conventu Catalauni ha-bito, ArchiepiscopumTrevirensem coram Paschalill. &Ludovi-co Rege testatum esse, ä tempore Gregorij M.antequam electio pub-licaretur, admoneri Imperatorem solitum; cui si electus placeret,tunc demum electionem vulgatamfuisse, LcEpiscopusconsecratusImperatorem adibat, petebätqueRegalia, quae cüm perannulum,pedümque accepisset, homagium Caesari praestabat. Assensus ta-men, aut voluntas Regia nullam inducebat necessitatem eligendiquem Rex optabat, ut eleganter, prolixeque docet Hincmarus lo-co cit: nec omisso Principis assenlu irrita electio reddebatur, sed tan-tum litibus ac discordijs exposita, teste Floro citato, &: tunc quo-que suas partes Pontifices Romani interponebant, quod fatetur Pet-rus de Marea, (a ) Hic status electionum fuit usque in AnnumMcxxn. quando in Concilio Lateran: sub Callisto II. Pont: Max:electiones Episcopales in plenissimam libertatem assertae, Sc ab om-ni Regio assensu exemptae, salvä tamen Regibus feudorum & Re-galium investitura per sceptrum faciendä. Anno tandem mdxv. postinsignem ad Marignanum victoriam , cujus merces & praemiumducatus Mediolanensis fuit, Franciscus I. Galliarum Rex cumLeoneX. Bononiae congressus, abolita Pragmatica sanctione, totdiscordiarum matre, Concordata inijt, quibus jure eligendi a Capi-tulis avocato, integra facultas ad Episcopatus vacantes nominan-di, Regi concessa est, jus tamen electiones & nominationes confir-mandi Papae reservatum. Eadem Concordata in Concilio Latera-nensi sess: 2 . lecta & approbata sunt, acConcilij auctoritate firma-ta» Pragmaticam hanc sanctionem consensu Ecclesiae GallicanaeCarolus VII. GalliaeRexAnnoMccccxxxvm. ediderat, qua decre-ta Concilij Basileensis recipiebantur, illa inprimis, quibus libertaselectionum reddebatur, &c gratiae exspectativae, ac Beneficiorumreservationes vetabantur. Saepe in hanc Pragmaticam Roma decla-mavit , irrito semperconatu. PiusII. Ludovici XI.primus animumflexit,evicitque,ut Pragmaticam aboleret, sed repugnante Pari a-mento, nec finem querelis ponente, iterum Pragmatica valere jussa,iterum in usum deducta. Conati sunt quide SixtusIV.& JuliusII.illam evertere, sed nullo eventu; donec inter Leonem X.& Fran-ciscum I. conventum est. Doluit enimvero Clerus Gallicanus hac
H r con-
( a ) Iib. 8. cap. i§. num.tf.