Buch 
Regale sacerdotium Romano Pontifici assertum, et quatuor propositionibus explicatum / auctore Eugenio Lombardo, SS. Theologiae & J.V. Doctore [= Coelestin Sfondrati]
Entstehung
Seite
210
JPEG-Download
 

jio . Lib. 1. §. XV. Ha;c ipsa 83. Pontificum

miniis ignorantiam divinae & naturalis legis in re tanti momenti,quam nunquam attent assent, nisi potestatis suae certi. Zachariaminter Sanctos relatum esse, & annuä memoria cultum testis estAnastasius in ejus vita, Baron. & Spondanusad annum DCCLII. Lu-dovicus Moterus in Diclionario Gallico de Stephano IU. Aimilius invitiPipinipropz initium idem testantur j nec vero hos Pontifices consi-lio tantum, sed etiam jussu, & auctoritate Pipinum Regno admo-visse, patet ex citatis auctoribus quorum verba tam sunt clara, utadjungi nihil postit: sufficeret ergo, si omnia deessent, hoc exem-pium ad ostendendum ijs, qui libero, nec occupato affectibus ani-mo veritatem quaerunt; quid tunc temporis Regnum 8c EcclesiaGallicana senserit de Pontificia in Reges potestate, tunc inquamtemporis, cum viris, sanctitate, Zelo, 8c doctrina summis florebat.

II. AnoDCCLXXIV. Carolus M. expugnato Ticino,captoDesiderio Regeregnoq; Longobardorum penitus deleto, ab Ha-driano Papa Romanorum Patricius jubetur teste Sigebertoi»cZw-nico ad hunc annum. & habetur i«c. Hadrianus difl. 63. &c.fiq. Adelmusin annal. Franc. ad annum 801. Fuit vero dignitas Patricialis amplilli-ma, multoque major Consulatu, 8c Imperiali proxima, Lc illa prae-diti, Patres vocabantur Imperatorum. ( a )

Hadrianum vero, qui hanc dignitatem in Carolum contulit,qua Occidentis Imperio aptabatur, fuisse notae sanctitatis, testa-tur Spondanus ad annum DCCLXXIl. ut adeo credi non possit,eumalienam potestatem involasse, non fui usum.

Anno DCCXXX. Gregorius II. Synodo Romam indictiLeonem Isauricum, quod Sacris imaginibus impie juxta 8c crude-liter bellum inferret: quod S. Germanum Sede Patriarchali devi-ta expulisset : quod Ecclesiam persequeretur sanguine, caedibusCatholicorum omnia miscens: quod calcato gentium jure Lega-tos Pontificis exilio proscripsisset: quod denique animum ob-ftinässethaeresi toto Imperio sparsa; has ob causas Leonem excom-municatione percellit, &c ne illi Romae,aut in Italia tributa pen-dantur, prohibet, adornataque in Gallias Legatione, CaroIoMar-tello periclitantem Ecclesiam commendat, & oblato consulatu ac

rcPro-

( a ) Vide L. 5 . 3c ultimam Cod. de Consul.