pro cadem senfentiä. 227
Quintus testis Joannes Gerson.
Floruit Joannes Gerson circa annum MCCCCXII. Doctor 3&: Cancellarius Universitatis Parifiensis, cujus lapientia, 8c liber-tas admirationi fuit & venerationi Concilio Constantiensi, intecprimos, magisque conspicuos Galliae Doctores habitus. Hic ergop. +.sermone de pace & unitate Gratorum consideratione. j. Homines , inquit,per hoc , quod unicum principale caput habent ad tenendos ipsos tam in bonitate vo-luntatis, quam bonitate morali & spirituali, convenientius, & divinius se hocmodo munitate tenent. Nec efl ullo modoinprajudicium cujuscunque dominijtem-poralis vel[piritualts , sive Regumsiveprdatorum. Hicsunt duo extremi errores:dicunt aliqui , homines Ecclesiasticos, Papam , vel alios non pojse ullam tenere tem-poralitatem , veljurisdiclionem: alij dicunt terrenos dominos nullum prorsus jus ha-bere in temporalitate: sedhoeveru non efl,nec dicere oportet omnes Reges vel Prin-cipes hmreditatem eorum, vel terram tenere d Papa, ut Papa habeat fuperierita-tem civilem, & juridicam super omnes, quemadmodum imponunt aliqui Bonifa-cio Vili, Omnes tamen homines Principes, & alijfltbjeclionem habent ad Papam ,in quantum eorum jurißiäionibm , temporalitate & dominio abuti vellent contralegem divinam , & naturalem, & potestsuperioritas illa nominari potestas direät-Va & ordinativa potius, quam civilis vel juridica.
Vides Gersonem potestatem juridicam & civilem ac ordina-riam Pontificibus negare, qualem videlicet habet Rex in suos sub-ditos: Dominus directus in Vafallos &c. concedere tamen subje-ctionem Principum respectu Papae quando jurisdiclionibus , temporali-tate ,& dominio abutuntur ; quam ipfevocat direchvam & ordinativam, noscasualem 8c extraordinariam. Nec enim voluit Gerson, pro eo ca-su, quando abutuntur, excludere coercitivam; directivam enim(qua declaratur quid fieri debeat , aut non debeat ) non tantum,habet Papa, sed episcopus quilibet, etiam extra casu abusus; necaliam potestatem Pontifici negat Gerson, quam illam ordinariam,quam aliqui summo Pontifici etiam extra casum necessitatis 'con-cedebant. Et ideo CardinalisPeronius apud Qiamundum hb.i.Hist.Gersonem pro hac lententia, quam defendimus, laudat.
Sextus testis Petrus Blefenso.
Et hic Gallus Blesis videlicet natus, Bathoniensis in Angfia
F f 2 Archi-