Buch 
Regale sacerdotium Romano Pontifici assertum, et quatuor propositionibus explicatum / auctore Eugenio Lombardo, SS. Theologiae & J.V. Doctore [= Coelestin Sfondrati]
Entstehung
Seite
442
JPEG-Download
 

44 2 Lib. II. §. XVI. Respondetur ad austoritaces

fi humani aliquid Eugenius passus, minorique quam decuit Con-stantia Pontificiam dignitatem tutatus est,nihil proptereä in fidemdeliquit, cum Decreta Basileensia, quantumvis temeraria & ab-surda, nihil tamen contra fidem statuerent: fueritque illius culpaaliquo modo illi fimilis, quam Petrus incurrit, qui Judaeorum me-tu si mutatione usus est: aut Liberius Papa, qui tcedio exilij paena-rümque in damnationem Athanafij consensit, subscripsitque pri-mae formulae Sirmiensi, in qua nihil quidem fidei adversum lege-batur , sed tamen omissa fuerat vox Homohusij & Consubstantialis ,quamiit fidei suae tesseram, Catholici praeferebant; hanc ob causam ma-le quidem Liberius ab omnibus audijt, non tamen haereticum fuis-se habemus ex historijs Sozomeni I.4..C.14. & Nicephori l.g.c. 37.

Imo si Basileensis Concilij historiam bene consideres, vali-dum ex ea argumentum conficitur, Papam Concilio superioremesse .-quamvis enim Patres obniterentur, coelum, terramque mis-cerent, Eugenium in jus vocarent, illique Pontificatum adime-rent, alio in Romanam sedem imposito: Eugenius tamen Con-ventum Basileenseminvitum licet, dissolvit, illique aliud Oecu-menicum Concilium Florentiae opposuit, quod Ecclesia GraecaLatinaque, iit legitimum amplexa; 8 c simul Basileense latrociniu,erectumque, iit vocabant, Idolum abominata est.- sicque commu-ni velut torius Orbis suffragio decisum est, nullam esse Concilio inPontificem auctoritatem: imo ab hoc tamquam superiore posse il-lud dissolvi: Sc quamprimum kVicarioChristi velut capite separa-

tur , in cadaver evadere corrumpique, toitmque Ecclesiam, schi£mate^discordijs malisque inficere.

AUL

§. XVII.